ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput LVI 第4巻 第LVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1629B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.56.1

1

Simul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem: nec captum a Judaeis, sed a se ipso oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult elabitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur.

PL 15, 1629B

同時に理解せよ、体の受難は必然によるものではなく、自発的なものだったことを。ユダヤ人に捕らえられたのではなく、自ら差し出されたのである。実際、望むとき捕らえられ、望むとき逃れ、望むとき吊るされ、望むとき捕まえられない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.56.2

2

Et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat: et ecce per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit; nondum enim hora venerat passionis.

PL 15, 1629B

ここでも、彼は崖から突き落とされるために山の頂に上っていたが、見よ、怒り狂う者たちの精神が突然変えられたのか、あるいは茫然としたのか、彼らのただ中を通って降りた。受難の時はまだ来ていなかったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.56.3

3

Quinetiam malebat adhuc Judaeos sanare quam perdere; ut inefficaci furoris exitu desinerent velle, quod implere non possent. Vides igitur et hic divinitatis esse quod operatus est, et illic voluntatis esse quod captus est.

PL 15, 1629B

むしろ彼は、ユダヤ人たちを滅ぼすよりも、なお癒すことを望んでいた。怒りが実を結ばぬ結末となって、彼らが成し遂げられないことを望むのをやめるようにするためである。それゆえあなたは、ここで彼が行ったことは神性に属し、あちら〔受難のとき〕で捕らえられたことは意志に属することを見る。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.56.4

4

Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? Sed noluit sacrilegium esse multorum; ut in auctores culpae crucis invidiam retorqueret; atque a paucis quidem affigeretur, sed pro toto orbe moreretur. (Vers. 33, 38.) Et in synagoga erat homo habens spiritum immundum.

PL 15, 1629B

民に捕らえられない者が、どうして少数の者に捕らえられえたであろうか。しかし彼は、瀆聖が多数の者のものとなることを望まなかった。十字架の憎しみを咎の張本人たちに向け返すためであり、少数の者によって磔にされても、全世界のために死ぬためである。(第33、38節)「また会堂に、汚れた霊を持つ人がいた」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.56.5

5

Et infra: Surgens autem de synagoga intravit in domum Simonis et Andreae. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus.

PL 15, 1629C

また、その下に。「会堂から立ち上がって、シモンとアンデレの家に入った。シモンの姑は高い熱に苦しんでいた」。