Expositio Evangelii secundum Lucam 9.25.1
(Vers. 10.) Et tempore fructuum servulos suos misit. Bene tempus fructuum posuit, non proventum; nullus enim fructus exstitit Judaeorum, nullus vineae hujus proventus, de qua Dominus ait: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Esai. V, 2) .
PL 15, 1799C(第10節)「実りの時に、自分の僕たちを遣わした」。「実りの時」と置いて「収穫」と言わなかったのは適切である。ユダヤ人たちからは実りが一つも生じず、このブドウ畑の収穫は一つもなかったからである。これについて主は言う。「私はブドウを結ぶのを待ったが、茨を結んだ」(イザヤ5:2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.25.2
Itaque non laetitiae vino, non spirituali musto, sed cruento prophetarum sanguine torcularia redundarunt. Denique Hieremias in lacum missus est (Jerem. XXXVIII, 6) ; haec enim erant jam torcularia Judaeorum non vino repleta, sed borbore.
PL 15, 1799Dこうして、搾り場は、喜びのぶどう酒でも霊的な新しいぶどう酒でもなく、預言者たちの血まみれの血であふれた。実に、エレミヤは穴に投げ込まれた(エレミヤ38:6)。これこそ、すでにユダヤ人たちの搾り場であって、ぶどう酒ではなく泥で満たされていたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.25.3
Et licet generaliter prophetae videantur exprimi, dat tamen lectio (III Reg. XXI, 13) , ut illum qui lapidatus est, Nabutham esse credamus: cujus etsi nullum acceperimus propheticum verbum, accepimus tamen propheticum factum; quia multos pro hac vinea futuros martyres proprio sanguine prophetavit.
PL 15, 1799D一般には預言者たちのことが言い表されていると見えるが、それでも朗読される箇所(列王記三21:13)は、石で打たれた者がナボトであると我々に信じさせる。彼からは預言の言葉を何一つ受けていないとしても、預言の行為は受けている。このブドウ畑のために多くの殉教者が出ることを、自らの血によって預言したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.25.4
Quis autem est ille qui in capite vulneratur? Nimirum Esaias cujus facilius compaginem corporis serra divisit, quam fidem inclinavit, constantiamve detrivit, aut vigorem mentis exsecuit.
PL 15, 1800Aでは、頭に傷を負わされるあの者は誰か。疑いなくイザヤである。鋸は、彼の信仰を傾け、不屈を砕き、精神の活力を断つよりも、はるかにたやすく、彼の体の組み合わせを引き裂いた。