ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XXIII 第3巻 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1598A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.23.1

1

Prima igitur disciplina pietatis secundum Evangelium; quia per crucem et sanguinem credimus Christi, cujus Abraham diem vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) : cujus Noe gratiam in typo Ecclesiae figuratam, spiritali cognitione praesensit: cujus Isaac vicem in sacrificio non recusavit (Gen. XXII, 10) : quem Jacob cum vinceret, adoravit (Gen. XXXII, 25) : cujus Esaias ruborem vidit vestimentorum (nam secundum Evangelium vita etiam prophetarum est) (Esai. LXIII, 2) : in cujus sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne Rhaab illa typo meretrix (Josue, II, 1), mysterio Ecclesia indicavit: quae multorum convenarum copulam non recusat, et quo conjunctior pluribus, eo castior: immaculata virgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, vidua sterilis, virgo fecunda.

PL 15, 1598A

それゆえ、敬虔の第一の教えは福音に従うものである。我々はキリストの十字架と血によって信じるからである。アブラハムはそのキリストの日を見て喜んだ(ヨハネ8:56)。ノアはそのキリストの恩寵が教会の予型において象られていることを、霊的な認識によって予知した。イサクはそのキリストの代わりとなることをいけにえにおいて拒まなかった(創世記22:10)。ヤコブは勝ちながら、そのキリストを礼拝した(創世記32:25)。イザヤはそのキリストの衣の赤さを見た(預言者たちの生もまた福音に従うものだからである)(イザヤ63:2)。世の滅びのさなかに、公の救いの将来の標となるものを、そのキリストの血において示したのは、予型としては遊女のラハブ(ヨシュア記2:1)、奥義においては教会であった。教会は多くの寄留者との交わりを拒まず、多くの者と結ばれているほどいっそう貞潔である。汚れなき処女、しわなく、恥じらいにおいて損なわれず、愛においては庶民的、貞潔な遊女、不妊の寡婦、多産の処女である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.23.2

2

Meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis illecebra, et sine colluvione delicti: Qui enim adhaeret meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16) .

PL 15, 1598B

遊女であるのは、愛の魅力をもって多くの愛する者たちに足繁く訪れられるからであり、しかも罪の汚濁はない。「遊女に結びつく者は一つの体である」(一コリント6:16)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.23.3

3

Vidua sterilis, quae viro parere non norit absente: venit vir, et hunc populum plebemque generavit. Virgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis.

PL 15, 1598C

不妊の寡婦であるのは、夫が不在のあいだは産むことを知らないからである。夫が来て、この民と庶民を生んだ。多産の処女であるのは、愛の実りをもってこの群衆を生み、情欲の営みなしにそうしたからである。