Expositio Evangelii secundum Lucam 9.35.1
Imaginem Caesaris non habet Christus, quia imago est Dei. Imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit: Reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27).
PL 15, 1802Bキリストは皇帝の像を持たない。神の像だからである。ペトロも皇帝の像を持たない。「我々はすべてを捨てて、汝に従った」と言ったからである(マタイ19:27)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.35.2
Imago Caesaris non reperitur in Jacobo vel Joanne, quia filii tonitrui sunt (Marc. III, 17) : sed reperitur in mari, ubi dracones illi contritis capitibus super aquam, et ipse draco major comminutus caput, datur in escam populis Aethiopum (Psal. LXXIII, 14) .
PL 15, 1802C皇帝の像は、ヤコブやヨハネには見いだされない。彼らは雷の子たちだからである(マルコ3:17)。それは海に見いだされる。そこでは、あの竜たちが水の上で頭を砕かれ、大きな竜自身も頭を砕かれて、エチオピア人の民の餌として与えられる(詩篇73:14)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.35.3
Si ergo non habuit imaginem Caesaris, cur dedit censum? Non de suo dedit, sed reddidit mundo quod erat mundi. Et tu si vis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt: sed si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis nihil regi debere terreno, relinque omnia tua, et sequere Christum.
PL 15, 1802Cでは、彼は皇帝の像を持たなかったのに、なぜ税を納めたのか。自分のものから出したのではなく、世界のものを世界に返したのである。あなたも、皇帝に縛られたくないなら、世界のものを持つな。しかし富を持っているなら、あなたは皇帝に縛られている。地上の王に何も負いたくないなら、あなたのものをすべて捨てて、キリストに従え。