Expositio Evangelii secundum Lucam 6.106.1
At vero cum Judaeos alloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant qui propheticis nobis esset promissus oraculis: quem non prius auctoritate sua Dei filium nominabant: sed virum probatum, virum justum, virum a mortuis suscitatum, illum virum de quo dictum est in prophetis: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act.
PL 15, 1697A他方、使徒たちはユダヤ人に語りかけるとき、キリストこそ預言の託宣によって我々に約束された者であると言った。そして、まず自らの権威によって神の子と呼ぶのではなく、証しされた人、義なる人、死者の中から呼び起こされた人、預言者たちのうちで語られたあの人と呼んだ。「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」〔引照は次の節に続けて刷られる〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.106.2
II, 22, et III, 14, et XIII, 33, ex Psal. II, 7) . Ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur, auctoritatem divini sermonis adscisce, et promissum ejus adventum prophetarum voce designa: resurrectionem quoque multo ante compertam Scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum caeteris atque communem; ut in ipsa suscitati corporis assertione, aeternae testimonium divinitatis acquiras.
PL 15, 1697B(使徒言行録2:22、3:14、13:33。詩篇2:7から)。それゆえ、あなたもまた、信じがたいことについては、神的な言葉の権威を取り入れ、キリストの約束された到来を預言者たちの声で指し示せ。復活についても、ずっと前に聖書の証言によって知られていたことを教えよ。それがほかの者たちの通例と同じ、ありふれたものでないことをである。それは、呼び起こされた体を断言することそのもののうちに、永遠の神性の証言を得るためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.106.3
Cum enim caeterorum corpora corruptionem probaveris subiisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), comprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae conditionis merita supergressum, Deo magis quam hominibus conferendum.
PL 15, 1697Bほかの者たちの体が死後に朽ちるのを経たことを証明したなら、「汝は、汝の聖なる者に、朽ちることを見させない」(詩篇15:10)と言われるその人が、人間の脆さを知らず、人間の境遇の功績を超えており、人間よりも神に帰されるべきであることを、あなたは確証するのである。