ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput XLII 第5巻 第XLII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1647C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.42.1

1

Orat ergo Dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret; nam etsi omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen ut hominis formam impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis; quia advocatus est noster.

PL 15, 1647C

それゆえ主が祈るのは、自分のために願うためではなく、私のために得るためである。実に、父はすべてを子の権能のもとに置いたとしても、子は人間の型を満たすために、我々のために父に願うべきだと考える。彼は我々の弁護者だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.42.2

2

Noli insidiatrices aperire aures, ut putes Filium quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit potestatis auctor. Obedientiae magister ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Advocatum, inquit, habemus apud Patrem (I Joan. II, 1) .

PL 15, 1647C

罠をしかける耳を開いて、子が弱い者のように願うのだ、権能の創始者でありながら、自分では果たしえないことを得るために願うのだ、と思ってはならない。従順の師は、徳の戒めへと、自らの模範によって我々を形づくる。「我々は父のもとに弁護者を持っている」と彼は言う(一ヨハネ2:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.42.3

3

Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quoniam omnia quae velit, possit? Et advocatus, et judex est. In altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.

PL 15, 1647D

弁護者であるなら、私の罪のために執り成すべきである。それゆえ彼が願うのは、弱い者としてではなく、慈愛ある者としてである。望むことはすべてできると知りたいか。彼は弁護者であり、また裁判官でもある。前者には慈愛の務めがあり、後者には権能の標がある。