Expositio Evangelii secundum Lucam 10.159.1
Descendisti quidem Filius hominis, nec Patri, cum descenderes, abfuisti: sed descendisti nobis; ut te oculis ac mentibus videremus, ut in te crederemus. Ergo et ascendisti nobis; ut et te sequeremur mentibus, quem oculis videre non possumus.
PL 15, 1843D汝は人の子として降った。しかし降るときにも、父のもとにいないことはなかった。汝は我々のために降ったのである。我々が汝を目と精神で見て、汝を信じるためである。それゆえ汝は我々のために昇ったのでもあり、目では見ることのできない汝に、我々が精神で従うためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.159.2
Ascendisti apostolis, quibus dixisti: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) . Denique Joannes ubi te quaereret, scivit. Apud Patrem quaesivit, et reperit, et ideo ait: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) .
PL 15, 1844A汝は使徒たちのために昇った。汝は彼らに言った。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。実に、ヨハネは汝をどこに探すべきかを知っていた。彼は父のもとに探して見いだし、それゆえこう言う。「また言葉は神とともにあった」(ヨハネ1:1)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.159.3
Ascendisti et Paulo, qui non contentus solus te sequi, nos quoque docuit quemadmodum te sequamur, et ubi te reperire possimus, dicens: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Col. III, 1) .
PL 15, 1844A汝はパウロのためにも昇った。パウロは、独りで汝に従うことに満足せず、我々にも、どのように汝に従い、どこで汝を見いだしうるかを教えて、こう言った。「それゆえ、汝らがキリストとともに復活したのなら、上にあるものを求めよ。そこにはキリストが神の右に座している」(コロサイ3:1)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.159.4
Et ne oculorum magis hoc quam animorum putaremus officium, addidit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Ib., 2) .
PL 15, 1844Aそして、これが目の務めであって心の務めではないと我々が考えないように、彼はこう付け加えた。「上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」(コロサイ3:2)。