ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LXXI 第8巻 第LXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1787A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.71.1

1

Camelus ergo in typo populus gentilis accipitur, quem leo ille quaerens quem devoret, onustum thesauro propheticis agitat speciebus in desertum: in tribulatione enim et angustia leo et catulus leonis, aspides et progenies aspidum volantium ferebant in asinis et camelis divitias suas (Esai. XXX, 6) .

PL 15, 1787A

それゆえ駱駝は、予型において異邦人の民と解される。かの獅子は、呑み込むべき者を探し求めつつ、財宝を負わせたこの民を、預言の姿をもって荒野へ追い立てる。「苦難と窮迫の中で、獅子も獅子の子も、毒蛇も飛ぶ毒蛇の子らも、驢馬や駱駝に自分たちの富を載せて運んだ」(イザヤ30:6)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.71.2

2

Et bene camelus pro gentili figuratus est populo; quia superstitionis deformitate degenerans, priusquam crederet populus nationum, belluinae speciem foeditatis, absurda vestigia, ora turpia praeferebat.

PL 15, 1787A

そして、異邦人の民が駱駝にかたどられているのは適切である。諸民族の民は、信じる前、迷信の醜さによって堕落し、獣のような醜悪の姿、不格好な足跡、見苦しい口を前面に出していたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.71.3

3

Facilius igitur iste peccator per viam intravit angustam (quae est via Christi, qui per proprii corporis passionem mortis penetrans viam, velut acus redintegravit scissa quaedam nostrae vestimenta naturae) quam populus Judaeorum dives in Lege, egenus in fide, praeruptus in furore, probrosus in crimine.

PL 15, 1787B

それゆえ、この罪人は、狭い道(それはキリストの道であり、キリストは自らの体の受難によって死の道を貫き通り、針のように、我々の本性のいわば裂けた衣を繕い直した)を通って入るほうが、律法において富み、信仰において乏しく、憤りにおいて険しく、罪状において恥ずべきユダヤ人の民よりも易しかった。