Expositio Evangelii secundum Lucam 8.82.1
(Cap. XIX. -- Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus. Zachaeus in sycomoro, caecus in via. Quorum alterum Dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat: alterum sanaturus interrogat, apud alterum se non invitaturum invitat; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem: sed tamen et si nondum vocem invitantis audierat, audierat affectum.
PL 15, 1790D(第19章第2節)「見よ、ザアカイという名の男がいた」。イチジクグワの上のザアカイ、道端の盲人。主は、一方を憐れもうとして待ち、もう一方を、自らの住まいの輝きによって高貴にする。一方を癒そうとして問い、もう一方のもとには、相手が自分を招こうとしないのに、自ら招く。主は、その主人の報いが豊かであることを知っていたからである。しかしそれでも、招く者の声をまだ聞いていなかったとしても、その情は聞いていたのである。