Expositio Evangelii secundum Lucam 7.193.1
Itaque alii duos, animam et corpus accipiunt: alii animam et spiritum; ut si in terra, hoc est, in corpore sibi anima spiritusque consentiant, nec se impugnent invicem diversis cupiditatibus, omnia in effectum videantur orata posse deduci.
PL 15, 1751Bそこで、ある者は二つを魂と体と受け取り、ある者は魂と霊と受け取る。もし地において、すなわち体において、魂と霊が互いに一致し、異なる欲望で互いに争わないなら、願ったすべてのことが成就にもたらされうると見えるのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.193.2
Quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis, vel solutis, duo condantur in unum novum hominem, id est, anima et spiritus: Ut oremus spiritu, oremus et mente (I Cor. XIV, 15) .
PL 15, 1751Cそれは、両者が一つとなり、敵意が取り除かれるか解かれて、二つが一つの新しい人、すなわち魂と霊に造り上げられるときに起こる。我々が霊で祈り、精神でも祈るために(一コリント14:15)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.193.3
Licet plerique duos populos accipiant, ex Israele et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos; ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est, destruatur. Plerique autem virum et uxorem consentientes sibi studio charitatis accipiunt.
PL 15, 1751Cしかし多くの者は、二つの民と受け取る。すなわち、イスラエルから出た者と諸国民から出た者が、復活のときに一つに集められ、永遠にとどまる完全が成り、部分的なものが廃れるためである。また多くの者は、夫と妻が愛の熱意によって互いに一致することと受け取る。