Expositio Evangelii secundum Lucam 1.45.1
Merito ergo etiam sancta Elizabeth erubescebat gratiam, etsi non agnosceret culpam. Nam etsi de viro conceperat (neque enim aliter de hominis ortu fas est credere), tamen partus sui erubescebat aetatem.
PL 15, 1552Aそれゆえ聖エリサベトも、咎を自覚していなかったとはいえ、恩寵を恥じたのは当然であった。たとえ夫によって身ごもったにせよ(人の誕生について、それ以外のことを信じるのは許されないからである)、それでも出産の年齢を恥じたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.45.2
Et rursus caruisse se gaudebat opprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. Hoc igitur opprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem (32, q. 2, c. Pudor.) .
PL 15, 1552Aまた一方で、自分が恥辱を免れたことを喜んだ。女にとって、結婚の報いを持たないことは恥であり、女が嫁ぐ理由はこの報いただ一つだからである。それゆえ彼女は、この恥辱が自らの恥によって取り除かれたことで慰められている。その恥とは、すでに述べたとおり、年齢のゆえに彼女が感じた恥である(『教令集』第2部第32事例第2問題「Pudor」法文)。〔consolatur sui pudore sublatum の係りは定かでない。「恥辱が自分の恥によって取り除かれたことで慰められる」と取った〕
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.45.3
Unde intelligi potest quia jam non conveniebant inter se concubitu conjugali; neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis.
PL 15, 1552Bここから、二人がもはや夫婦の交わりで結ばれていなかったことが理解できる。老いての交わりを恥じなかった女が、出産を恥じることはないはずだからである。それでもなお、彼女は信仰の奥義を知らないあいだは、母となる重荷を恥じるのである。