ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput XXIX 第2巻 第XXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1562C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.29.1

1

(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam. Bene inducitur sancta Maria, et exhibuisse officium, et mysticum numerum custodisse. Non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus.

PL 15, 1562C

(第56節)「マリアは彼女のもとに三か月とどまり、自分の家に帰った」。聖なるマリアは、務めを果たしたことと、奥義の数を守ったこととの両方を、適切に述べられている。長くとどまったのは、親しさのゆえだけではなく、これほどの預言者の進歩のためでもあったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.29.2

2

Nam si primo ingressu tantus processus extitit; ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur Spiritu sancto mater infantis: quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus.

PL 15, 1562C

最初の訪問でさえ、マリアの挨拶に胎内の幼子が喜びおどり、幼子の母が聖なる霊に満たされるほどの進み方があったのなら、これほどの期間を共に過ごして、聖なるマリアの臨在がどれほどのものを加えたと、我々は考えるべきか。「マリアは彼女のもとに三か月とどまった」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.29.3

3

Ungebatur itaque, et quasi bonus athleta exercebatur in utero matris propheta; amplissimo enim virtus ejus certamini parabatur. Denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elizabeth pariendi tempus impleret.

PL 15, 1562C

こうして預言者は、母の胎内で油を注がれ、いわば善き競技者として鍛えられた。その徳は、いと大きな闘いに備えて整えられていたのである。実に、マリアは、エリサベトが産むべき時を満たすまで、それだけ長くとどまった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.29.4

4

Quod si diligenter advertas, invenies hoc nusquam positum, nisi in generatione justorum. Denique impleti sunt dies, ut pareret Maria: impletum est tempus, ut pareret Elizabeth; impletum est vitae tempus, cum sancti viri ex hoc vitae curriculo demigrarunt. Plenitudinem justi vita habet, inanes autem dies sunt impiorum.

PL 15, 1562D

注意深く見るなら、これが義人たちの誕生においてのほかはどこにも記されていないことがわかる。実に、マリアが産むための日が満ち、エリサベトが産むための時が満ち、聖なる人々がこの生の道程から旅立つときには、生の時が満ちたのである。義人の生は満ち足りているが、不敬虔な者たちの日々は空しい。