Expositio Evangelii secundum Lucam 1.39.1
(Vers. 18, 19, 20.) Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et respondit ei angelus dicens: Ego sum Gabriel angelus, qui assisto ante Deum, et missus sum haec annuntiare tibi.
PL 15, 1549A(第18、19、20節)「そしてザカリアは天使に言った、何によって私はこれを知ろうか。私は老人であり、私の妻も年を重ねている、と。天使は彼に答えて言った、私は天使ガブリエル、神の前に立つ者であり、これらのことを汝に告げるために遣わされた」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.39.2
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant; propterea quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Condemnatur silentio incredulitas sacerdotis, et fides prophetarum probatur oraculo. Clama, inquit.
PL 15, 1549B「そして見よ、汝は黙し、これらのことが成る日まで話すことができなくなる。汝が私の言葉を信じなかったからである。それらは時が来れば成就する」。祭司の不信は沈黙によって断罪され、預言者たちの信仰は託宣によって是認される。「叫べ」と彼は言う。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.39.3
Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fenum (Esai. XL, 6) . Vides jubentis imperium, obtemperantis obsequium, interrogantis affectum, obsequentis oraculum. Credidit enim, qui quid clamaret exposcit: et quia credidit, prophetavit. At vero Zacharias qui non credidit, non potuit loqui: sed
PL 15, 1549B「そして私は言った、何を叫ぼうか、と。すべての肉は草である」(イザヤ40:6)。あなたは、命じる者の権威、従う者の服従、問う者の心情、従う者に授けられる託宣を見て取る。何を叫ぶべきかを尋ねた者は信じたのであり、信じたがゆえに預言した。しかし、信じなかったザカリアは、話すことができなかった。しかし〔文は次の段落の頭に掲げられた聖句(第22節)へ続く〕