ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXXVI 第2巻 第LXXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1579D · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.76.1

1

(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est. Exempli autem ideo facta mutatio est; ut illo comparationis processu quidam intelligatur hominis clementior jam profectus.

PL 15, 1579D

(第9節)「斧はすでに木々の根もとに置かれている。」例えが変えられたのは、その比較の進み方によって、人間のより穏やかな進歩がすでに理解されるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.76.2

2

Nam illi ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationabiles ad profectum, jam in arborum speciem figurantur, quae rationabili quodam naturae munere decorae ad usum, ad aspectum venustae, ad fructum opimae, surgunt cacuminibus, funduntur brachiis, replentur fructibus, frondibus vestiuntur.

PL 15, 1580A

彼らは以前は、用のうえでは醜く、飾りのうえでは裸であり、実りのうえでは不毛で、進歩のうえでは理性なき者であったが、今や木の姿に象られている。木は、本性の理性にかなう賜物によって、用に美しく、見た目に麗しく、実りに豊かで、梢となってそびえ、枝を広げ、実に満ち、葉をまとう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.76.3

3

Atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari, meritisque crescentibus longaevae humilitatis radice fundati, sublimes ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum vertices erigamus; ne evangelica securis agricolae trunci radicem silvestris excidat.

PL 15, 1580A

願わくは我々が、実り豊かな木のありようにならうことができるように。功が増すとともに、長く続く謙遜の根に基づき、地面から高く伸び、姿も麗しく、成熟した、実り多き業の頂を立てるように。農夫の福音の斧が、野生の幹の根を断ち切らないように。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.76.4

4

Vae enim mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX, 16) . Sed vox ista apostolica est. Vae mihi est, si non peccata deflevero, vae mihi est si non media nocte surrexero ad confitendum tibi; vae mihi est, si dolum proximo meo fecero; vae, si locutus non fuero veritatem.

PL 15, 1580A

「私にとって災いである、もし福音を宣べ伝えないなら」(一コリント9:16)。しかしこれは使徒の声である。私にとって災いである、もし罪を嘆かないなら。私にとって災いである、もし夜中に起きて汝に告白しないなら。私にとって災いである、もし隣人に欺きを行うなら。災いである、もし真理を語らないなら。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.76.5

5

Ad radicem securis est posita, faciat fructum, qui potest gratiae, qui debet poenitentiae. Adest Dominus qui fructum requirat, fecundos vivificet, steriles reprehendat.

PL 15, 1580B

斧は根に置かれている。恩寵の実を結ぶことのできる者、悔い改めの実を結ぶべき者は、実を結べ。実を求める主がここにいる。実り豊かな者を生かし、不毛な者を咎める。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.76.6

6

Anni tres sunt ex quo venit, et fructum in Judaeis invenire non potuit: utinam inveniat in nobis. Jussurus est succidi infructuosos, ne terram occupent. Sed qui adhuc non habet fructum, conetur ut afferat in futurum.

PL 15, 1580B

彼が来てから三年になるが、ユダヤ人の中に実を見いだせなかった。願わくは我々の中に見いだすように。彼は、実を結ばない者たちを、地を塞がないように切り倒せと命じるであろう。しかし、まだ実を持たない者は、将来実を結ぶように努めよ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.76.7

7

Bonus ille cultor agri interveniet pro nobis infecundis, pro nobis infructuosis; ut detur spatium, patientia deferatur; ne forte et nos aliquem fructum ferre Deo possimus.

PL 15, 1580B

あの善き農夫は、実りのない我々のために、実を結ばない我々のために執り成すであろう。猶予が与えられ、忍耐が示されるように。我々も、神にいくらかの実を捧げることができるようになるためである。