Expositio Evangelii secundum Lucam 5.113.1
Diripit regnum illa quae fluxu sanguinis laborabat (Luc. VIII, 44) ; nam cum Dominus ad filiam principis synagogae tenderet, furtivo quodam tactu sanitatis remedium praelibavit.
PL 15, 1667B出血の病に苦しんでいたあの女は、天の国を奪い取る(ルカ8:44)。主が会堂長の娘のもとへ向かっているとき、彼女は、ひそかに触れることによって、癒しの薬をあらかじめ味わったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.113.2
Diripit regnum illa Chananaea, quae a suis finibus egressa clamabat dicens: Miserere mei, Domine, Fili David: filia mea male a daemonio vexatur (Matth. XV, 22) . Vere haec regnum coegit, pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in verbis.
PL 15, 1667Bあのカナンの女は、天の国を奪い取る。彼女は自分の領域から出て来て、叫んで言った。「主よ、ダビデの子よ、私を憐れめ。私の娘が悪霊にひどく苦しめられている」(マタイ15:22)。まことにこの女は、祈りに粘り強く、答えに賢く、言葉において信仰深く、天の国に迫ったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.113.3
Praetereuntem revocat, tacentem rogat, excusantem adorat, negantem inclinat. Nonne tibi videtur eripere, cum elicit quod negatur, praeripere quod aliis reservatur?
PL 15, 1667C通り過ぎる者を呼び戻し、黙している者に願い、辞退する者を拝み、拒む者を屈服させる。あなたには、これが奪い取ることのように見えないか。拒まれるものを引き出し、他の者たちのために取っておかれるものを先取りするのだから。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.113.4
Negaverat enim Dominus panem filiorum dari canibus oportere: at illa consensit, et consentiendo diripuit dicens: Utique, Domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27) .
PL 15, 1667Cなぜなら、主は、子らのパンを犬に与えるべきではないと拒んでいたが、彼女は同意し、同意することによって奪い取って言ったからである。「然り、主よ。子犬たちも、その主人たちの食卓から落ちるパンくずを食べる」(マタイ15:27)。