ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXC 第7巻 第CXC章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1750A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.190.1

1

Me tamen sequi juvat quod ipse Dominus docuit fermentum Ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6) ; et cum Apostolus dixerit: Non in fermento nequitiae et malitiae (I Cor. V, 8) , ostenditur quia doctrina fermentum est.

PL 15, 1750A

それでも私は、主自身が教えたことに従うのを喜ぶ。すなわち、教会のパン種は霊的な教えである。「ファリサイ派の人々のパン種に気をつけよ」(マタイ16:6)と書かれており、また使徒が「邪悪と悪意のパン種によってではなく」(一コリント5:8)と言っているので、教えがパン種であることが示される。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.190.2

2

Sed aliud est fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici. Unde et bonis auctoribus acquiescimus, ut dicamus quia Ecclesia renatum hominem qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spirituali.

PL 15, 1750B

だが、ドクムギのパン種と麦のパン種とは別である。それゆえ我々は善き著者たちに同意して言う。教会は、体と魂と霊において成り立つ、再生した人を、霊的なパン種によって聖化する、と。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.190.3

3

Sanctificatur enim corpus atque anima, et ipsa gratia spiritalis accipit sanctificationis augmentum; cum per Ecclesiae velut quoddam fermentantis officium, Scripturarumque doctrinam, quae velut coelestium collatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toti homini atque permixtus usus inoleverit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum.

PL 15, 1750B

体と魂が聖化され、霊的な恩寵そのものも聖化の増し加わりを受けるからである。それは、教会のいわばパン種を働かせる務めと、聖書の教え──それはいわば天の言葉を比べ合わせることと豊かさによって増し広がる──とによって、全人に注ぎ込まれ混ぜ合わされた習いが根を張るときのことであり、そのとき、それら自身もまた一つのパン種となる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.190.4

4

Quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum.

PL 15, 1750C

それはまさに、この三つが、欲望のいわば等しい秤によって互いに一致し、快楽の均衡のとれた調和が息づくときに生じる。