Expositio Evangelii secundum Lucam 5.13.1
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua; aut dicere: Surge, et ambula?
PL 15, 1639A(第23節)「『汝の罪は赦された』と言うのと、『立って歩け』と言うのと、どちらが易しいか」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.13.2
Quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis vulneribus corporisque sanatis, peccata donat animorum, debilitatem carnis excludit; hoc est enim totum hominem esse curatum.
PL 15, 1639Aこの箇所で彼は復活の完全な姿を示している。精神の傷も体も癒やして、心の罪を赦し、肉の衰弱を除くからである。実にこれこそ、人間の全体が癒やされたということである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.13.3
Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere (quis enim potest peccata dimittere nisi solus Deus, qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit potestatem); tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus; quandoquidem ipse Dominus resurrectio est.
PL 15, 1639Bそれゆえ、人間にとって罪を赦すことは大いなることであるが(実に、罪を赦しうるのは神のみであり、神は、赦す権能を授けた者たちを通しても赦すのである)、それでも体に復活を与えることははるかに神的である。主自身が復活なのだから。