Expositio Evangelii secundum Lucam 5.72.1
Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit: hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum coelestium enumeratione progressus, ad benedictionum locum serius venit; ut populos divinorum miraculis roboratos, ultra Legis tramitem virtutum progredi vestigiis edoceret.
PL 15, 1655Bゆえに、聖マタイは報いによって、民を徳と信仰へと促した。ルカはさらに、来たるべき刑罰の告知によって、罪状や罪から〔彼らを〕遠ざけた。彼は、天上の多くの出来事を列挙しながら、無益にではなく進み、祝福の箇所にはより遅く至った。それは、神的な奇跡によって強められた民に、律法の道を越えて、徳の足跡のうちに進むことを教えるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.72.2
Fuerit cavendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant: hic tubae clangore excitanda virtus fuit. Docet hoc libri hujus, quae in prooemiis, et quae in processu sermonis aperitur oratio.
PL 15, 1655C〔マタイでは〕まだ弱い民の心が揺れていたので、用心が必要だったのであろう。〔ルカでは〕徳が、喇叭の響きによって呼び覚まされねばならなかった。この書の語りが、その序においても、論述の進行においても、それを教えている。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.72.3
Illic qui infirmi sunt, adhuc quodam Legis lacte potantur, et ideo per Legis tramitem ducuntur ad gratiam: audiunt quae Legis sunt, ut ultra Legem, Legem sequendo procedant: hic Ecclesia fundatior non lacte imbuitur, sed cibo vescitur; cibus enim validior est charitas. Denique inter tria maxima, fidem, spem, charitatem, major est charitas.
PL 15, 1655Cあちら〔マタイ〕では、弱い者たちは、なお律法の一種の乳を飲まされており、それゆえ、律法の道によって恩寵へと導かれる。彼らは律法に属することを聞き、律法に従いつつ、律法を越えて進むのである。こちら〔ルカ〕では、いっそう堅固にされた教会は、乳を与えられず、食物を食べる。より強い食物とは愛だからである。実に、最も大きな三つ、信仰、希望、愛のうち、最も大きなものは愛である。