Expositio Evangelii secundum Lucam 8.76.1
Non otiose diximus proxime, quia nos materna querela praestrinxit: sed maluimus eum qui talis est, publice monere, quam domestice coercere. Et si nostra voce non proditur, vel suo tamen erubescit affectu.
PL 15, 1788C我々がたった今このことを述べたのは、理由のないことではない。ある母の訴えが我々の心を打ったからである。だが我々は、このような者を、家の内で抑えるよりも、公に諭すことを選んだ。我々の声によって名指しされなくとも、せめて自分の情によって赤面するであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.76.2
Ne commiseris, fili, ut parentes tuos aliorum fames pascat: ne commiseris, fili, ut jejunia pauperum parentibus tuis cibum quaerant. Si non propter gratiam et salutem, propter verecundiam pasce vel tu, fili, vel tu, filia.
PL 15, 1789A子よ、他人の飢えがあなたの親を養うような事態を招くな。子よ、貧しい者たちの断食があなたの親のために食べ物を探し求めるような事態を招くな。恩寵と救いのためでなくとも、恥のために養え、息子であるあなたも、娘であるあなたも。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.76.3
Non pudet si te ingrediente in Ecclesiam, alienis manus suas anus mater extendat, et praetermissa filia, de extraneis stipem poscat; cum tu transeas sublimi collo, et nutibus oculorum, trahens vestem, habens inaures, et dextralia, et annulos, et reliqua quae Esaias dicit (Esai. III, 16 et seq) ?
PL 15, 1789Aあなたが教会に入るとき、年老いた母が他人に手を差し伸べ、娘を素通りして、他人から施しを乞うているのに、あなたは首をもたげ、目配せをし、衣を引きずり、耳飾り、腕輪、指輪、そのほかイザヤの言うものを身につけて通り過ぎる。それを恥じないのか(イザヤ3:16以下)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.76.4
Quid si in te sermonem suum vertat, reposcens naturae debitum, nutrimentorum pretium, manus tuae quod genitrici debetur officium? Quid respondebis?.
PL 15, 1789Aもし母が、本性の負債、養育の代価、あなたの手が生みの母に負う務めを求めて、あなたに向かって言葉を発したら、どうするのか。あなたは何と答えるのか。