ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput XCII 第8巻 第XCII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1792C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.92.1

1

(Vers. 18.) Denique ex una decem mnas alius fecit, alius quinque. Fortasse istae moralia habent, quia quinque sunt corporis sensus: illae decem, duplicia, id est, mystica Legis, et moralia probitatis.

PL 15, 1792C

(第18節)実に、一つのムナから、ある者は十を、ある者は五を作った。おそらくこれらは道徳の意味を持つ。体の感覚は五つだからである。あの十は二重であり、すなわち律法の奥義の意味のものと、正しさの道徳の意味のものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.92.2

2

Unde et Matthaeus quinque talenta et duo talenta posuit (Matth. XXV, 15) : in quinque talentis ut sint moralia, in duobus utrumque, mysticum atque morale. Ita quod numero inferius, re uberius.

PL 15, 1792D

そのため、マタイも五タラントと二タラントを記した(マタイ25:15)。五タラントには道徳の意味のものがあり、二タラントには両方、すなわち奥義の意味のものと道徳の意味のものがある。こうして、数においては少ないが、内容においてはより豊かである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.92.3

3

Et hic possumus decem mnas, decem verba intelligere, id est, Legis doctrinam: quinque mnas, magisteria disciplinae. Sed legisperitum in omnibus volo esse perfectum; non enim in sermone, sed in virtute est regnum Dei.

PL 15, 1793A

ここでも我々は、十のムナを十の言葉、すなわち律法の教えと解することができる。五つのムナは、教えの教導である。だが私は、律法の専門家がすべてにおいて完全であることを望む。神の国は、言葉にではなく、力にあるからである。