ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXXXV 第2巻 第LXXXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1584A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.85.1

1

Docuit me etiam Moyses quod nemo nisi Deus fecerit mundum: In principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) .

PL 15, 1584A

モーセも私に教えた。神でなければ誰も世界を造らなかったと。「初めに神は天と地を造った」(創世記1:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.85.2

2

Docuit etiam quod hominem Deus opere suo fecerit; nec otiose posuit: Finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem ejus flatum vitae (Gen. II, 7) ; ut actum quemdam Dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis advertas.

PL 15, 1584A

また、神が人間を自らの業によって造ったことをも教えた。それも理由なく置いたのではない。「神は人を地の泥から形づくり、その顔に命の息を吹き入れた」(創世記2:7)。人間を建て上げることをめぐる神の行いを、いわば体を使う働きのようなものとして、あなたが認めるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.85.3

3

Docuit etiam quia et mulierem fecit Deus: Immisit enim Deus soporem in Adam, et dormivit, et sumpsit unam costam de latere ejus, et replevit carnem ejus: et aedificavit Dominus Deus costam quam sumpsit ab Adam, in mulierem (Ibid., 21 et 22) .

PL 15, 1584A

また、神が女をも造ったと教えた。「神はアダムに眠りを送り、彼は眠った。そして彼の脇腹から一つの肋骨を取り、その肉を満たした。そして主なる神は、アダムから取った肋骨を、女へと建てた」(創世記2:21、22)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.85.4

4

Non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Evam Moyses Deum inducit operantem.

PL 15, 1584B

すでに述べたように、モーセがアダムとエバをめぐって、神をいわば体の手をもって働く者として描いたのは、理由のないことではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.85.5

5

Mundum Deus fieri jussit, et factus est, et uno verbo opus mundi Scriptura indicat absolutum: ad hominem venitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi Propheta Dei laborantis ostendere (Psal. CXL, 5) .

PL 15, 1584B

神は世界が造られるよう命じ、それは造られ、聖書は世界の業が一つの言葉で完了したと示す。人間に至ると、預言者は、働く神のまさにその手を、いわばあなたに示そうと努めた(詩篇140:5)。