Expositio Evangelii secundum Lucam 3.36.1
Neque tamen abnuo cum Thamar et Ruth defendo, peccatores quoque inter majores Dominici generis computatos: quorum commemorationem sanctus Lucas declinare desiderans, alium quemdam successionum ordinem tenuit: neque Achab, neque Jechoniam, neque postremo Uriae uxorem nominandos putavit; ut immaculatam sacerdotalis generis seriem declararet.
PL 15, 1604Aしかし私は、タマルとルツを弁護しながらも、主の血統の祖先の中に罪人たちも数えられていることを否定しない。聖ルカは、彼らを記すことを避けようとして、別の系譜の序列をとった。アハブも、エコンヤも、最後にウリヤの妻も、名を挙げるべきだとは考えなかった。祭司の血統の連なりが汚れなきものであると示すためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.36.2
Sed ut illi consilii sui ratio subsistit: ita etiam sancti Matthaei consilium a rationis justitia non abhorret.
PL 15, 1604Aしかし、彼にその意図の理由が成り立つように、聖マタイの意図もまた、道理の正義から遠くない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.36.3
Nam cum evangelizaret Dominum secundum carnem esse generatum, qui omnium peccata susciperet, subjectum injuriis, subditum passioni; ne hujus quidem putavit exsortem asserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret injuriam: simul ne puderet Ecclesiam de peccatoribus congregari, cum Dominus de peccatoribus nasceretur.
PL 15, 1604A実に、すべての者の罪を引き受ける主が、不当な仕打ちに服し、受難に従う者として、肉に従って生まれたと宣べ伝えるにあたり、彼は、この敬虔にさえ与らない者と主張すべきではないと考えた。すなわち、汚れた出自の不名誉をも拒まないということである。同時に、主が罪人たちから生まれたのだから、教会が罪人たちから集められることを恥じないためでもある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.36.4
Postremo ut beneficium redemptionis etiam a suis majoribus inchoaret; ne quis putaret originis maculam impedimento posse esse virtuti: nec se insolens de sui se generis nobilitate jactaret, neve parentum crimina verecundior erubesceret, cui obumbrandae originis facultas daretur flore virtutis.
PL 15, 1604B最後に、贖いの益を自らの祖先からすでに始めるためである。出自の汚れが徳の妨げになりうると誰も考えないため、また、高慢に自らの血統の高貴さを誇らず、あるいは両親の罪状を恥じて赤面しないためである。徳の花によって出自を覆い隠す力が与えられるからである。