Expositio Evangelii secundum Lucam 2.42.1
Sed nemo intra usum corporis formam omnem divinitatis includat. Alia natura carnis est, alia divinitatis gloria. Propter te infirmitas, in se potentia: propter te inopia, in se opulentia. Noli hoc aestimare quod cernis, sed quod redimeris, agnosce.
PL 15, 1568Aしかし誰も、体の働きの範囲内に、神性のあらゆる形を閉じ込めてはならない。肉の本性は別であり、神性の栄光も別である。あなたのために弱さがあり、それ自体においては力がある。あなたのために貧しさがあり、それ自体においては富がある。あなたが目にするものを〔そのまま〕評価するな。むしろ、あなたが贖われるということを認めよ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.42.2
Quia in pannis est, vides: quia in coelis est, non vides: infantis audis vagitus, non audis bovis Dominum agnoscentis mugitus: Agnovit enim bos possessorem suum, et asina praesepe Domini sui (Esai. I, 3) ; immo praesepium dixerim, sicut scripsit qui transtulit; nihil enim apud me distat in verbo, quod non distat in sensu.
PL 15, 1568A彼が産着のうちにあることは、あなたに見える。天にあることは、あなたに見えない。幼子の泣き声はあなたに聞こえるが、主を認める牛の鳴き声は聞こえない。「牛は自分の所有者を知り、驢馬は自分の主の飼い葉桶を知っていた」(イザヤ1:3)。いや、飼い葉桶〔praesepe と praesepium は同じ「飼い葉桶」で、語形が異なるだけである〕と私は言うべきであった。訳した者が書いたとおりである。私にとって、意味に違いのない語に、違いはないのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.42.3
Nam si orator illorum (Demost. Orat. pro Ctesiph.) qui phaleras sermonum sequuntur, neget in hoc positas esse fortunas Graeciae, hoc an illo verbo usus sit; sed rem spectandam putat: si ipsi philosophi eorum qui totos dies in disputatione consumunt, minus Latinis et receptis usi sermonibus sunt; ut propriis uterentur: quanto magis nos negligere verba debemus, spectare mysteria, quibus vincit sermonis vilitas, quod operum miracula divinorum nullis venustata sermonibus, veritatis suae lumine refulserunt?
PL 15, 1568Bもし、言葉の飾りを追う者たちの弁論家〔デモステネス〕(『クテシフォンのための弁論』)が、ギリシアの命運は、この語を使ったかあの語を使ったかにあるのではないと言い、事柄こそ見るべきだと考えるなら、また、一日中論議に費やす彼らの哲学者たち自身が、固有の語を用いるために、平明で通用している語をあまり用いなかったのなら〔Latinis は「ラテン語の」とも取れるが、ここでは「平明な」と解した〕、我々はなおさら、語を気にかけず、奥義に目を向けるべきではないか。奥義においては、言葉の卑しさが勝る。神の業の奇跡が、いかなる言葉にも飾られることなく、自らの真理の光で輝いたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.42.4
Denique asinam illam irrationabilem non fuco deliciarum, sed succo naturalis alimoniae praesepia sancta paverunt.
PL 15, 1568C実に、あの理性なき驢馬を、聖なる飼い葉桶は、美味という化粧によってではなく、自然な糧の滋養によって養ったのである。