Expositio Evangelii secundum Lucam 6.56.1
(Vers. 43.) Nam sicut illa quae in medicis erogaverat omnem substantiam suam, ita etiam congregatio gentium amiserat omnia dona naturae, et patrimonium vitale prodegerat, sancta, verecunda, religiosa, fide promptior, pudore cunctatior; hoc est enim pudoris et fidei agnoscere infirmitatem, non desperare veniam.
PL 15, 1682C(第43節)あの女が医者たちに全財産を使い果たしたように、諸国民の会衆もまた、自然の賜物をすべて失い、生命の家産を使い尽くしていた。聖なるもの、慎み深いもの、敬虔なものであり、信仰において迅速で、恥において慎重であった。自らの弱さを認め、赦しに絶望しないことが、恥と信仰に属することだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.56.2
Verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit.
PL 15, 1682Cそれゆえ彼女は慎み深く衣の房に触れ、忠実に近づき、敬虔に信じ、賢明に自分が癒されたことを悟った。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.56.3
Sic sancta plebs gentium quae Deo credidit, peccatum erubuit, ut desereret: fidem detulit, ut crederet; devotionem exhibuit, ut rogaret; sapientiam induit, ut sanitatem suam et ipsa sentiret; fiduciam sumpsit, ut fateretur quod praeripuisset alienum.
PL 15, 1682C同じように、神を信じた諸国民の聖なる民は、罪を恥じて罪を捨て、信仰をもたらして信じ、献身を示して願い、知恵をまとって自分の癒しを自らも感じ、確信を得て、他の者のものを先に奪い取ったと告白した。