Expositio Evangelii secundum Lucam 7.4.1
Sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? Quamvis de Enoch et Elia nullam mortem corporis acceperimus, et de Evangelista Joanne Dominus dixerit: Sic eum volo manere donec venio (Joan. XXI, 22) ; tamen quoniam non de uno Joanne hoc putamus expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum; non hic mors corporis, sed animae denegatur.
PL 15, 1699Dしかし、復活は死んだ者でなければあり得ないのに、死なない人間などいるだろうか。エノクとエリヤについては体の死を受けたと我々は聞いておらず、また福音書記者ヨハネについて主は「私が来るときまで、彼がこのようにとどまることを私は望む」と言ったが(ヨハネ21:22)、それでも、これは一人ヨハネについて述べられたものではなく、多くの者についての一般的な教えであると我々は考える。ここで否まれているのは体の死ではなく、魂の死である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.4.2
Sunt enim qui mortui vivunt; quoniam sunt qui viventes mortui sunt, sicut vidua illa quae vivens mortua est (I Tim. V, 6) , sicut scriptum est: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16) .
PL 15, 1700A死んでいながら生きている者がいるからである。生きていながら死んでいる者がいるからで、たとえば、生きながら死んでいるあのやもめがそうであり(一テモテ5:6)、書かれているとおりでもある。「死が彼らの上に臨め、彼らは生きたまま冥界に下れ」(詩篇54:16)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.4.3
Si ergo vivus quis in infernum descendit ( peccato enim mortuus in inferni descendit habitaculum), sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo vivendi, sicut Abraham, Isaac, et Jacob, quos vivere divinae sententiae auctoritate comperimus; quoniam cum sit Deus Abraham, Isaac, et Jacob, non utique mortuorum est Deus, sed viventium (Matth. XXII, 32) .
PL 15, 1700Aもし生きたまま冥界に下る者がいるなら(罪によって死んだ者は冥界の住まいに下るのだから)、体の死においても生きる秩序が断ち切られない者たちが確かにいる。アブラハム、イサク、ヤコブがそうであり、彼らが生きていることを我々は神の言葉の権威によって知っている。神はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であるから、決して死者の神ではなく、生きている者の神だからである(マタイ22:32)。