Expositio Evangelii secundum Lucam 3.38.1
Et tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, videamus ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio, qui ante conjugio suo plebem gentium vindicabat, alii Ecclesia viro nupserit, vero David.
PL 15, 1605Bそれでも、あの平和をもたらすソロモンが彼女から生まれたのなら、ここに奥義があるのではないか、見てみよう。かつて自らの婚姻によって諸国民の民を自分のものとしていた者が取り除かれたのち、教会が別の夫、まことのダビデに嫁いだ、という奥義である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.38.2
David enim vocatus est Christus, in parentis nomen adscitus, juxta quod scriptum est: Inveni David servum meum (Psal. LXXXVIII, 21) ; cui nupsit Ecclesia, quae Verbi semine, et Spiritu Dei plena, Christi corpus effudit, populum scilicet Christianum.
PL 15, 1605Bキリストはダビデと呼ばれた。先祖の名を受けたからで、「私は私の僕ダビデを見いだした」(詩篇88:21)と書かれているとおりである。教会は彼に嫁ぎ、言葉の種と神の霊に満ちて、キリストの体を生み出した。すなわちキリスト教徒の民である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.38.3
Est ergo mulier, quae vivente viro alligata est legi: et ideo mortuus est vir ejus; ut non esset adultera, si esset cum alio viro. Mysterium igitur in figura, peccatum in historia: culpa per hominem, sacramenta per verbum.
PL 15, 1605Bそれゆえ、夫が生きているあいだは律法に縛られている女がいる。そして彼女の夫は死んだ。別の夫とともにいても、姦淫の女とならないためである。こうして、奥義は象りにあり、罪は歴史にある。咎は人を通して、秘義は言葉を通して〔ある〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.38.4
De qua historia quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum videtur. Meritoque sanctus David de hac historia mysticum psalmum quinquagesimum scripsit propter Bersabee nuptias, dicens: In plurimum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4) .
PL 15, 1605Bこの歴史については、別の所でより詳しく論じたので、ここは通り過ぎるのがよいと思われる。聖なるダビデが、この歴史から、バト・シェバとの婚姻のゆえに、奥義の詩篇、第50篇を書いたのも当然である。こう言っている。「私の不義から私を大いに洗い、私の罪から私を清めよ」(詩篇50:4)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.38.5
Si iniquitatem suam Dei amicus agnoscit, et meritis suis obstare delictum: si denique Deo se peccasse confitetur; cur tu de confessione criminis erubescas, cum criminis commentum, non confessio sit pudori?.
PL 15, 1605C神の友が自らの不法を認め、罪が自らの功績の妨げになると認め、実に、神に対して自分が罪を犯したと告白するのなら、あなたはなぜ、罪の告白を恥じて赤面するのか。恥ずべきは罪のたくらみであって、告白ではないのに。