ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput XXIX 第4巻 第XXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1620B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.29.1

1

Sed quomodo hic dat diabolus potestatem: et alibi legitur, quia Omnis potestas a Deo est (Rom. XIII, 1) ? Numquid potest quis duobus dominis servire, aut a duobus accipere potestatem? Numquid ergo contrarium est? Minime.

PL 15, 1620B

だが、どうしてここでは悪魔が権力を与え、他の箇所では「すべての権力は神からのものである」(ローマ13:1)と読まれるのか。人は二人の主人に仕えうるだろうか。二者から権力を受けうるだろうか。では、これは矛盾なのか。決してそうではない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.29.2

2

Sed vide quia omnia a Deo; neque enim sine Deo mundus; quia Et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10) : sed licet a Deo factus sit; tamen opera ejus mala, quia saeculum in maligno positum est; et ordinatio mundi a Deo, opera mundi a malo (Joan. V, 19) .

PL 15, 1620B

だが、すべては神からであることを見よ。神なしに世界はないからである。「世界は彼によって造られた」(ヨハネ1:10)とあるとおりである。だが世界は神によって造られたとはいえ、その業は悪い。世は「悪しき者の中に置かれている」からである。世界の秩序は神から、世界の業は悪しき者から出る(ヨハネ5:19)〔ミーニュの引照は「ヨハネ」。引用の語は一ヨハネ5:19に当たる〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.29.3

3

Ita etiam a Deo potestatum ordinatio: a malo ambitio potestatis. Denique: Non est, inquit, potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1) ; non datae, sed ordinatae: et, Qui resistit potestati, Dei, inquit, ordinationi resistit (Ibid., 2) .

PL 15, 1620C

こうして権力の秩序もまた神から、権力への野心は悪しき者から出る。実に彼は言う。「権力は神からのものでないものはなく、存在するものは神によって秩序づけられている」(ローマ13:1)。「与えられた」のではなく「秩序づけられた」のである。また彼は言う。「権力に逆らう者は、神の秩序に逆らうのである」(ローマ13:2)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.29.4

4

Hic quoque licet dicat dare se diabolus potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit. Itaque qui permisit, ordinavit: nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate. Denique, Vis non timere potestatem?

PL 15, 1620C

ここでも、悪魔は自分が権力を与えると言ってはいるが、それらがすべて時を限って自分に許されたものであることを否定してはいない。したがって、許した者が秩序づけたのであり、悪いのは権力ではなく、権力を悪く用いる者である。実に、「汝は権力を恐れずにいたいのか」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.29.5

5

Fac bonum, et habebis laudem ex illa (Ibid., 3) . Non ergo potestas mala, sed ambitio. Denique eo usque a Deo ordinatio potestatis; ut Dei minister sit, qui bene utitur potestate: Dei, inquit, minister est tibi in bonum (Ibid., 4).

PL 15, 1620C

「善を行え。そうすれば、汝は権力から称賛を得る」(ローマ13:3)。ゆえに、悪いのは権力ではなく野心である。実に、権力の秩序は神から出るのであって、それを正しく用いる者が神に仕える者となるほどである。「それは汝に益となる、神に仕える者である」と彼は言う(ローマ13:4)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.29.6

6

Non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri: nec Dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. Nam ut de coelestibus ad terrena derivemus exemplum, dat honorem imperator, et habet laudem.

PL 15, 1620D

ゆえに、咎は職務にあるのではなく、務める者にある。神の秩序が不快であることはありえず、不快でありうるのは執行する者の行いである。天のものから地のものへ例を引くなら、皇帝は栄誉を与え、称賛を受ける。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.29.7

7

Quod si quis male honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, sed judicis. Habent reum suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed malitia sua implicat.

PL 15, 1621A

だが、もし誰かがその栄誉を悪く用いたなら、咎は皇帝にではなく、裁判官にある。罪にはそれぞれ己の被告がいる。権力が人を巻き込むのではなく、その人自身の悪意が巻き込むからである。