ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput LXI 第5巻 第LXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1652D · 9 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.1

1

Denique sicut incrementa virtutum, ita etiam sunt incrementa praemiorum; plus est enim Dei esse Filium, quam possidere terram, et consolationem mereri.

PL 15, 1652D

実に、徳に増しがあるように、報いにも増しがある。神の子であることは、地を所有し、慰めを受けるにふさわしくなることよりも大きいからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.2

2

Sed quia et primum praemium regnum coelorum est, et ultimum praemium regnum coelorum est: numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est?

PL 15, 1653A

しかし、第一の報いも天の国であり、最後の報いも天の国であるのだから、始めた者と完全な者とに、等しい報いがあるのだろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.3

3

Ne forte mystice docemur quia est primum regnum coelorum illud apostolicum: Dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23) .

PL 15, 1653A

もしかすると、我々は奥義の意味で、第一の天の国とは、あの使徒の言葉、「解かれてキリストとともにいる」(フィリピ1:23)のことだと教えられているのではないか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.4

4

Habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obviam Christo in aera; multi enim dormientium surgent; isti in vitam aeternam, illi in opprobrium.

PL 15, 1653A

聖徒たちが雲の中に引き上げられ、空中でキリストを迎えるとき、あなたは第一の国をもつ。眠っている者の多くが起き上がるからである。ある者は永遠の生命へ、ある者は辱めへと。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.5

5

Primum ergo regnum coelorum sanctis propositum est in absolutione corporis; secundum regnum coelorum est post resurrectionem esse cum Christo. Cum fueris in regno coelorum, tunc processus est mansionum; etsi unum regnum, diversa tamen merita sunt in regno coelorum.

PL 15, 1653A

したがって、第一の天の国は、体の解放において聖徒たちに定められており、第二の天の国は、復活ののちキリストとともにいることである。あなたが天の国にいるとき、住まいの進展がある。国は一つであっても、天の国には功の違いがあるのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.6

6

Post resurrectionem terram tuam incipies possidere, absolutus a morte. Ille enim cui dicitur: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) , non possidet terram suam; non enim potest esse possessor, qui non capit fructum.

PL 15, 1653A

復活ののち、死から解放されて、あなたは自分の地を所有し始める。「汝は土であり、土に帰る」(創世記3:19)と言われるその者は、自分の地を所有しない。実りを受けない者は、所有者ではありえないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.7

7

Absolutus igitur per Dominicam crucem (si tamen intra jugum Domini fueris inventus) consolationem in ipsa possessione reperies: consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio.

PL 15, 1653B

それゆえ、主の十字架によって解放され(ただし、主の軛のもとに見出されるならばであるが)、あなたは所有そのものの中に慰めを見出す。慰めに喜びが続き、喜びに神の憐れみが続く。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.8

8

Quem autem Dominus miseratur, et vocat; qui vocatur, videt vocantem; qui Deum viderit, in jus divinae generationis assumitur: tuncque demum quasi Dei Filius, coelestis regni divitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur.

PL 15, 1653B

ところで、主は憐れむ者を、また呼ぶ。呼ばれた者は、呼ぶ者を見る。神を見た者は、神的な誕生の権利へと受け入れられ、そのとき初めて、いわば神の子として、天の国の富を喜ぶ。ゆえに、前者は始め、後者は満たされる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.61.9

9

Nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt; sed majorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt, consequuntur.

PL 15, 1653B

実に、この世の内にあっても、ローマ帝国には多くの人々がいる。しかし、帝国のより大きな好意を受けるのは、皇帝により近い者たちである。