Expositio Evangelii secundum Lucam 8.33.1
(Vers. 31, 32.) In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot.
PL 15, 1774D(第31、32節)「その時、屋根の上にいる者は、家の中にある自分の器を取るために降りてはならない。畑にいる者も同じように、後ろへ戻ってはならない。ロトの妻を思い出せ」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.33.2
Interrogatus a discipulis Dominus quando veniret regnum Dei, ait: Regnum Dei intra vos est (Vers. 21) ; utique per veritatem gratiae, non per servitutem culpae.
PL 15, 1774D神の国はいつ来るのかと弟子たちに問われて、主は言う。「神の国は汝らの内にある」(第21節)。それは、恩寵の真理によるのであって、咎による隷従によるのではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.33.3
Itaque qui vult esse liber, sit servus in Domino; ea enim parte qua participamur servitute, participamur et regno.
PL 15, 1775Aそれゆえ、自由であろうと欲する者は、主において僕であれ。我々は、隷従に与る部分によって、国にも与るからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.33.4
Ait ergo: Regnum Dei intra vos est: quando autem veniret, noluit dicere, sed dixit judicii diem esse venturum; ut terrorem omnibus judicii imminentis incuteret, nec securitatem dilationis afferret.
PL 15, 1775Aそれゆえ彼は言った。「神の国は汝らの内にある」。だが、それがいつ来るかは言おうとせず、裁きの日が来ると言った。差し迫る裁きの恐れをすべての者に与え、先延ばしの安心を与えないためである。