Expositio Evangelii secundum Lucam 10.178.1
Ergo et Petrus etsi paratus erat animo subire martyrium (Luc. XXII, 33) , tamen ubi periculum advenit, constantiam mentis inflexit; capit enim nos suavitate sui, coelestis usus muneris. Nam quis martyrium e nobis non eligeret, si libenter mori posset?
PL 15, 1849Aそれゆえペトロも、心では殉教に身を投じる用意があったが(ルカ22:33)、危険が訪れると、精神の不屈を揺るがせた。天の賜物〔である生命〕を用いることが、その甘美さによって我々を捕らえるからである〔coelestis usus muneris の係りは定かでない。こう取った〕。実に、我々のうち誰が、喜んで死ぬことができるのなら、殉教を選ばないだろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.178.2
Ergo et Petrus videtur nolle, sed parat vincere. Et quid mirum si Petrus nolit, cum Dominus dicat: Pater, si fieri potest, transfer a me calicem hunc; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Matth. XXVI, 39) ?
PL 15, 1849Bそれゆえペトロも望まないように見えるが、打ち勝つ備えをしている。しかも、ペトロが望まないとして何の不思議があろうか。主でさえ、こう言っているのだから。「父よ、できることなら、この杯を私から取り去れ。しかし、私の意志ではなく、汝の意志が成るように」(マタイ26:39)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.178.3
Denique post tentationem praesumptionis suae Petrus jam non audet voluntatis perseverantiam polliceri: sed quasi ad solatium sui, consortium quaerit alterius.
PL 15, 1849B実に、自らの思い上がりの試みののち、ペトロはもはや意志の堅持を約束しようとはせず、自分の慰めのためとでもいうように、他の者との連れ立ちを求める。