Expositio Evangelii secundum Lucam 5.21.1
Quomodo igitur Dominus justitias dilexit, neque David vidit justum derelictum (Psal. X, 8) ?
PL 15, 1641Bでは、「主は正義を愛し」、またダビデは「義人が見捨てられるのを見なかった」(詩篇10:8)〔ミーニュは引照を一つだけ刷る。「主は正義を愛し」は詩篇10:8、「義人が見捨てられるのを見なかった」は詩篇36:25(次節に刷られた引照)の句〕とは、どういうことか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.21.2
Aut quae ista aequitas Dei si justus relinquitur, et peccator adciscitur (Psal. XXXVI, 25) ; nisi intelligas quod eos justos dicit, qui ex Lege praesumunt, et Evangelii gratiam non requirunt? Nemo autem justificatur ex Lege, sed redimitur ex gratia.
PL 15, 1641Bあるいは、義人が見捨てられ、罪人が迎え入れられる〔底本は adciscitur。adsciscitur の綴りの異形と読む〕(詩篇36:25)のなら、神のこの公平とは何であろうか。ただし、彼が義人と呼ぶのが、律法に頼って思い上がり、福音の恩寵を求めない者たちのことだと悟るなら、別である。実に誰も律法によって義とされず、恩寵によって贖われる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.21.3
Est igitur in Lege justitia, sed non est per Legem justitia; nam ipse Apostolus ait: Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus, secundum justitiam quae in Lege est, conversatus sine querela (Philip. III, 5 et 6) , qui gloriatur ex Lege: Quae mihi, inquit, lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse (Philip. IX, 7) , hoc est, abjeci justitiam et gloriam Legis; justitia enim Legis sine Christo vacua est, quia plenitudo Legis Christus est.
PL 15, 1641Cしたがって律法の中には正義があるが、律法によって正義があるのではない。使徒自身が言うからである。「ヘブライ人の中のヘブライ人、律法に関してはファリサイ派の人、律法にある正義に関しては、非の打ちどころなく過ごした」(フィリピ3:5、6)。律法を誇っていたその者が言う。「私にとって利益であったものを、私はキリストのゆえに損失と見なした」(フィリピ9:7)〔ミーニュの引照はフィリピ9:7。フィリピ3:7のことか〕。すなわち、律法の正義と栄光を捨てたのである。実に律法の正義は、キリストなしには空虚である。律法の成就はキリストだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.21.4
Et ideo etsi est in Lege justitia, non est tamen per Legem justitia: Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21) ; mortuus est enim Christus, ut impleret justitiam.
PL 15, 1641Cそれゆえ、律法の中に正義があるとしても、律法によって正義があるのではない。「もし律法によって正義があるのなら、キリストはいたずらに死んだことになる」(ガラテヤ2:21)。実にキリストは、正義を満たすために死んだのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.21.5
Denique Joanni dicenti: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me, respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14 et 15) .
PL 15, 1641C実に、ヨハネが「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」と言ったとき、彼は答えた。「今は許せ。このようにして、我々があらゆる正義を満たすことがふさわしいのである」(マタイ3:14、15)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.21.6
Ergo non gratis mortuus: sed pro nobis mortuus est Christus; ut justi fulgerent sicut sol in regno Patris sui. Sed non Judaei justi, quibus dicitur: Cum videritis justos intrare in regnum coelorum (Luc. XIII, 28) . Isti sunt justi qui percutientem non repercutiunt, qui inimicum diligunt.
PL 15, 1641Dしたがってキリストは、いたずらに死んだのではなく、我々のために死んだのである。義人たちが、自らの父の国で太陽のように輝くためである。しかしユダヤ人たちは義人ではない。彼らにはこう言われている。「汝らが、義人たちが天の国に入るのを見るとき」(ルカ13:28)。義人とはこの者たち、すなわち、打つ者を打ち返さず、敵を愛する者たちである。