Expositio Evangelii secundum Lucam 10.124.1
Et acetum offerebant Judaei (Matth. XXVII, 48) . Bene ad consummanda omnia et corruptio sinceritatis hauritur; ut omnia cruci quae vitiata fuerant, figerentur.
PL 15, 1834Cそしてユダヤ人たちは酢を差し出した(マタイ27:48)。すべてを成し遂げるために、純粋さの腐敗までも汲み取られたのは適切である。損なわれていたものすべてが十字架に釘付けにされるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.124.2
Acetum itaque bibitur, vinum cum felle non bibitur (Ibid., 34) ; non quia fel, sed quia admixtae vino amaritudines recusantur. Nam amaritudines vitae nostrae pro corporis utique conditione suscepit.
PL 15, 1834Cこうして酢は飲まれ、胆汁を混ぜたぶどう酒は飲まれない(マタイ27:34)。それは胆汁だからではなく、ぶどう酒に混ぜられた苦さが退けられるからである。彼は我々の生の苦さを、体の状態のゆえに引き受けたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.124.3
Denique ipse ait: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22) .
PL 15, 1835A実に、彼自身が言う。「彼らは私の食物に胆汁を与え、私の渇きに酢を飲ませた」(詩篇68:22)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.124.4
Sed sinceritati non debuit amaritudo misceri; ut ostenderetur sine amaritudine immortalitas resurgentium futura: quae quoniam immortalitas in vase coacuerat humano, separatur in Christo.
PL 15, 1835Aしかし、純粋さに苦さが混ぜられてはならなかった。復活する者たちの不死が苦さなしにあることを示すためである。その不死は人の器の中で酸っぱくなっていたので、キリストにおいて分けられる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.124.5
Ergo acetum bibitur, hoc est, vitium corruptae per Adam immortalitatis aboletur in calamo; ut de corpore absorberetur humano.
PL 15, 1835Aそれゆえ酢は飲まれる。すなわち、アダムによって損なわれた不死の悪しきものが、アシの棒の上で取り除かれるのである。人の体から吸い取られるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.124.6
Nos quoque vitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta transfundamus in Christum: transfundamus per baptismum, ut crucifigamur in Christo: transfundamus per poenitentiam, ut ab illo nobis vini sanguinisque coelestis incorrupta sinceritas refundatur.
PL 15, 1835A我々もまた、精神と体の不注意によって凝り固まった我々の悪しきものを、キリストへ移し入れよう。洗礼によって移し入れ、キリストにおいて十字架につけられよう。悔い改めによって移し入れ、天のぶどう酒と血の損なわれない純粋さが、彼から我々に注ぎ返されるようにしよう。