ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput III 第8巻 第III章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1765C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.3.1

1

Sed occurrit illud quod ait Salomon: Domum et substantiam patres partiuntur filiis: a Deo autem praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14) . Quod qui in Graeco legit, non putat esse contrarium.

PL 15, 1765C

だが、ソロモンの言う次の言葉が立ちはだかる。「家と財産は父たちが子らに分け与える。だが妻は神によって夫に備えられる」(箴言19:14)。これをギリシア語で読む者は、矛盾しているとは考えない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.3.2

2

Bene enim dixit Graecus ἁρμόσεται; harmonia enim conveniens et apta rerum omnium dicitur commissa connexio. Harmonia est cum fistulae organi per ordinem copulatae, legitimae tenent gratiam cantilenae, chordarumque aptus servat ordo concordiam.

PL 15, 1765D

実にギリシア語は「調和させられる」(ハルモセタイ)〔ギリシア語〕と言った。ハルモニア(調和)とは、あらゆるものの適合し整った結合を言うからである。ハルモニアとは、たとえばオルガンの管が秩序正しく連ねられて正しい旋律の美しさを保ち、弦の整った配列が和合を守るときのことである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.3.3

3

Itaque non habent harmoniam suam nuptiae, quando christiano viro gentilis mulier non legitime copulatur. Ergo ubi nuptiae, harmonia; ubi harmonia, Deus jungit.

PL 15, 1766B

それゆえ、キリスト教徒の男に異邦人の女が正しくない仕方で結ばれるとき、その婚姻には調和がない。したがって、婚姻のあるところに調和があり、調和のあるところに神が結ぶのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.3.4

4

Ubi harmonia non est, pugna atque dissensio est; quae non est a Deo, quia Deus charitas est (I Joan. IV, 8) .

PL 15, 1766B

調和のないところには、争いと不和がある。それは神によるのではない。「神は愛である」(一ヨハネ4:8)からである。