Expositio Evangelii secundum Lucam 2.83.1
(Vers. 21, 22.) Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox de coelo facta est: Filius meus es tu, in te complacui.
PL 15, 1582D(第21、22節)「民がみな洗礼を受けたとき、イエスも洗礼を受けて祈っていると、天が開け、聖なる霊が体の形をとって、ハトのように彼の上に降り、天から声がした。『汝は私の子、汝において私は喜ぶ。』」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.83.2
Baptizatus est ergo Dominus non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognovit, baptismatis jus haberent. Et ideo qui ad Christi lavacrum venerit, peccata deponit.
PL 15, 1583Aこうして主が洗礼を受けたのは、自分が清められることを望んだからではなく、水を清めるためであった。罪を知らなかったキリストの肉によって洗われた水が、洗礼の権能を持つためである。それゆえ、キリストの洗いに来る者は、罪を脱ぎ捨てる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.83.3
Pulchre autem in iis quae a caeteris dicta sunt, sanctus Lucas evangelista compendium sumpsit, et intelligendum magis quod a Joanne Dominus baptizatus est, quam expressum reliquit.
PL 15, 1583A他の人々によって語られたことに関して、聖なる福音書記者ルカは、見事に簡潔さを取り、主がヨハネから洗礼を受けたことを、明記するよりも、理解されるべきこととして残した。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.83.4
Quae autem Dominici causa baptismatis, Dominus ipse declarat dicens: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) .
PL 15, 1583A主の洗礼の理由は、主自身が言って示している。「今は許せ。このようにして、我々があらゆる正義を満たすことがふさわしいのである」(マタイ3:15)。