Expositio Evangelii secundum Lucam 8.78.1
Quapropter obscuritatem sensus non imprudenter defleximus. Nam Judaei cum hominum traditionem sequuntur, Dei negligunt: discipuli traditionem Dei praeferentes, hominum negligebant, ut manus non lavarent, cum panem manducarent; quoniam, Qui lotus est totus, non habet necesse ut manus lavet (Joan. XIII, 10) .
PL 15, 1789Bそれゆえ我々は、意味の不明瞭さのゆえに、軽率にではなく話を転じたのである。実際、ユダヤ人は人間の言い伝えに従うとき、神の言い伝えをないがしろにする。弟子たちは神の言い伝えを優先して、人間の言い伝えをないがしろにし、パンを食べるときに手を洗わなかった。「全身を洗われた者は、手を洗う必要がない」(ヨハネ13:10)からである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.78.2
Laverat eos Jesus, lavacrum aliud non quaerebant; uno enim Christus baptisimate omnia solvit baptismata. Itaque quem laverit Ecclesia, non habet necesse iterum lavari. Ergo mysterio intendebant discipuli, non sui munditiam corporis, sed animae requirentes.
PL 15, 1789Cイエスが彼らを洗った。彼らは別の洗いを求めなかった。キリストは一つの洗礼〔底本は baptisimate。baptismate と読む〕によって、すべての洗いを廃したからである。それゆえ、教会が洗った者は、再び洗われる必要がない。したがって弟子たちは、自分の体の清さではなく魂の清さを求めて、奥義に心を向けていたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.78.3
Hoc reprehendebant Judaei: sed argute redarguuntur a Domino, quod inania observent, profutura despiciant.
PL 15, 1789Cユダヤ人たちはこのことを非難した。だが主によって、巧みに論駁される。空しいことを守り、益となることを軽んじているというのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.78.4
Et ideo illis dicit: Vos quare dicitis patri aut matri, quos Lex praecipit honorari: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit (Exod. XX, 12) ; id est, cum petit aliquid ad sumptum egens pater aut mater a filio, quia Legem timens Judaeus excusationem non dandi requirit, dicere solet: Munus quod est ex me, tibi proderit; ut dicatam a filiis Deo pecuniam pater religiosus accipere reformidet.
PL 15, 1789Cそれゆえ主は彼らに言う。「汝らはなぜ、律法が敬うよう命じている父や母に、『私から出るものは何であれ、汝に益となる』と言うのか」(出エジプト記20:12)。すなわち、困窮した父または母が、費えのために子に何かを求めるとき、律法を恐れるユダヤ人は与えないための言い訳を探し、「私から出る供え物は、汝に益となる」と言うのが常である。それは、子らが神に献げた金を、信心深い父が受け取ることをためらうようにするためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.78.5
Sec haec traditio hominum est excusationes obtexentium avaritiae suae. Caeterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes (Dist. 86, cap. Caeterum) .
PL 15, 1789Dしかし、これは人間の言い伝えであり、自分の貪欲の言い訳を覆い隠す者たちのものである〔底本は Sec。Sed か Sic の誤りらしく、ここでは「しかし」と解した。obtexentium は obtexo(上を覆う、覆い隠す)の分詞として訳した〕。これに対し、神の言い伝えは、あなたがまず親を養うことである(『教令集』第1部第86区分「Caeterum」法文)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.78.6
Nam si juxta divinum oraculum, contumelia parentis morte luitur (Exod. XXI, 17) , quanto magis fames, quae morte gravior est!.
PL 15, 1790A実際、神の託宣によれば、親への侮辱が死をもって償われるのなら(出エジプト記21:17)、死よりも重い飢えは、なおさらそうである。