ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput V 第1巻 第V章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1535A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.5.1

1

Non congruit ista locutio, ut magis ministerium verbi visum quam auditum esse credamus. Sed quia non prolativum verbum, sed substantiale signatur Verbum illud quod caro factum est, et habitavit in nobis: non vulgare verbum, sed illud coeleste intelligamus, cui Apostoli ministrarunt.

PL 15, 1535A

この言い方は、言葉への奉仕が、聞かれたよりもむしろ見られたと我々が信じることには合わない。しかし、示されているのは発せられた言葉ではなく、実体的な「言葉」、すなわち肉となって我々のうちに宿ったあの言葉であるから、我々はありふれた言葉ではなく、使徒たちが仕えたあの天の言葉を解そう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.5.2

2

Et tamen in Exodo lectum est, quia populus videbat vocem Domini (Exod. XX, 18) : et utique vox non videtur, sed auditur. Vox enim quid est, nisi sonus qui non oculis cernitur, sed aure percipitur?

PL 15, 1535B

それでも出エジプト記には、「民は主の声を見た」と読まれる(出エジプト記20:18)。声は見られるのではなく聞かれるものである。声とは、目で見分けられず耳で受けられる音でなくて何であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.5.3

3

Verum altissimo ingenio voluit declarare Moyses, quia vox videtur Dei; interioris enim mentis videtur obtutu; in Evangelio autem non vox, sed illud quod voce praestantius est, Verbum videtur.

PL 15, 1535B

しかしモーセは、きわめて高い才をもって、神の声が見られることを明らかにしようとした。それは内なる精神の凝視によって見られるからである。一方、福音書においては、声ではなく、声にまさるもの、言葉が見られる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.5.4

4

Unde et Joannes sanctus Evangelista: Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. I, 1 et 2) .

PL 15, 1535B

ここから、聖なる福音書記者ヨハネも言う。「初めからあったもの、我々が聞いたもの、我々が見たもの、我々の目で見極めたもの、我々の手が探ったもの、生命の言葉について——生命は現れ、我々は見て、証しし、父のもとにあって我々に現れた生命について、汝らに告げ知らせる」(一ヨハネ1:1、2)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.5.5

5

Vides ergo quod Verbum Dei et visum est apostolis, et auditum. Non solum enim secundum corpus viderunt Dominum, sed etiam secundum Verbum; viderunt enim Verbum, qui cum Moyse et Elia viderunt gloriam Verbi (Cf. August. Epist. nunc. 148, al. 111) .

PL 15, 1535C

それゆえあなたは見る、神の言葉は使徒たちに見られ、また聞かれたことを。彼らは体によって主を見ただけでなく、言葉によっても見た。モーセとエリヤとともに言葉の栄光を見た者たちは、言葉を見たからである(参照、アウグスティヌス『書簡』現行148、別本111)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.5.6

6

Isti enim viderunt Jesum, qui in sua viderunt gloria; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Jesus videtur.

PL 15, 1535C

実に、自らの栄光のうちにイエスを見た者たちは、イエスを見た。体だけしか見ることのできなかった他の者たちは見なかった。イエスは、体の目ではなく、霊の目で見られるからである。