ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput X 第8巻 第X章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1768A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.10.1

1

Quis liber est, inquit, iste repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Esai. L, 1) ? Audisti repudium, crede conjugium. Audisti quid Judaeorum plebi ipse vir dicat: Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in peccatis vestris dimisi matrem vestram (Ibid.) .

PL 15, 1768A

「汝らの母の離縁状とは何か。私はそれによって彼女を離縁したのか」と言う(イザヤ50:1)。離縁を聞いたなら、婚姻を信じよ。夫自身がユダヤの民に何と言うかを、あなたは聞いた。「見よ、汝らの不法のゆえに汝らは売られ、汝らの罪のゆえに私は汝らの母を離縁した」(イザヤ50:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.10.2

2

Mane ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas viro. Mens quae credidisti Deo, esto fortis mulier, qualis illa vel anima ecclesiastica, vel Ecclesia, de qua dicit Salomon: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI, 10) ?

PL 15, 1768A

それゆえ、あなたは父の家にとどまれ。花婿とともにとどまれ。夫に気に入られるよう努めよ。神を信じた精神よ、強い女であれ。教会の魂、あるいは教会がそのような女であり、ソロモンはそれについて言う。「強い女を、誰が見いだすだろうか」(箴言31:10)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.10.3

3

Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae talis est: confidit in ea vir suus Ibid., 11). Videamus quid haec viro faciat suo, quod opus ejus, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus.

PL 15, 1768B

「そのような女は、貴い宝石よりも貴い。その夫は彼女を信頼する」(箴言31:11)〔底本は引照の開き括弧を欠く〕。この女が夫に何をするのか、その務めは何か、その奉仕は何か、なぜキリストが彼女を信頼するのかを見よう。