Expositio Evangelii secundum Lucam 1.36.1
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae. Bene ista junguntur; numquam enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est.
PL 15, 1548A(第17節)「彼は主の前に、エリヤの霊と力をもって先立って行く」。これらは適切に結び合わされている。霊は決して力なしにはなく、力も霊なしにはないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.36.2
Et ideo fortasse in spiritu et virtute Eliae; quia sanctus Elias et virtutem magnam habuit et gratiam: virtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret: virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi.
PL 15, 1548Aそして、おそらくそれゆえに「エリヤの霊と力をもって」なのである。聖なるエリヤは、大いなる力と恩寵を持っていたからである。すなわち、民の心を不信から信仰へと引き戻す力、禁欲と忍耐の徳、そして預言する霊である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.36.3
In deserto Elias, in deserto Joannes: ille corvis pascebatur, hic dumis; et calcata omni voluptatis illecebra, parcimoniam praetulit, luxumque contempsit: ille Achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit Herodis: ille Jordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit: hic cum Domino versatur in terris, ille cum Domino apparet in gloria: hic prioris, ille sequentis Dominici praecursor adventus: ille post triennium arescentem pluviis terram rigavit, et hic post triennium nostri corporis humum fidei imbre perfudit.
PL 15, 1548A荒野にエリヤ、荒野にヨハネ。前者はカラスに養われ、後者はいばらの茂みに養われた。〔両者は〕あらゆる快楽の誘惑を踏みつけ、質素を選び、奢侈を軽んじた。前者はアハブ王の好意を求めず、後者はヘロデの好意をはねつけた。前者はヨルダンを分け、後者はそれを救いの洗いへと向け変えた。後者は主と共に地上で暮らし、前者は主と共に栄光のうちに現れる。後者は前の、前者は後の主の到来の先駆者である。前者は三年ののち、枯れかけた地を雨で潤し、後者は三年ののち、我々の体の土を信仰の雨で潤した。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.36.4
Quaeris quod triennium sit? Ecce, inquit, anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Luc. XIII, 7) ; mysticus enim numerus debebatur, ut salus populis redderetur.
PL 15, 1548Bあなたは、その三年とは何かと問うのか。「見よ」と彼は言う、「私がこのイチジクの木に実を求めて来て、見つけないことが、三年になる」(ルカ13:7)。民に救いが返されるために、奥義の意味を帯びた数が必要とされたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.36.5
Unus in Patriarchis annus: denique de hominibus tunc anni proventus fuit, qualis non fuit postea super terram. Alius in Moyse et prophetis caeteris. Tertius in Domini Salvatoris adventu: Ecce, inquit, annum Domini acceptum, et diem retributionis (Luc. IV, 19) .
PL 15, 1548B第一の年は、族長たちの内にある。実に、そのとき人々からの年の実りは、その後地上にはなかったほどのものであった。第二は、モーセとほかの預言者たちの内にある。第三は、救い主なる主の到来の内にある。「見よ」と彼は言う、「主の受け入れられる年と、報いの日を」(ルカ4:19)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.36.6
Et ille paterfamilias qui plantavit vineam, non semel exactores fructuum, sed saepius destinavit: primum servulos, secundo alios servulos destinavit, tertio autem Filium suum misit (Matt. XXI, 33 et seq.) .
PL 15, 1548Bまた、ブドウ畑を植えたかの家の主人は、果実の取り立て人を、一度だけでなく、しばしば遣わした。初めに僕たちを遣わし、二度目にほかの僕たちを遣わし、三度目には自らの子を遣わしたのである(マタイ21:33以下)。