Expositio Evangelii secundum Lucam 7.194.1
Itaque si in hac vita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur, et fiant unum; ut aequalitatum nulla distantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio: nec compositi manebimus; nam et qui compositi nunc sumus, unum erimus, et in unam substantiam transformabimur.
PL 15, 1751Cそれゆえ、この生において三つの量が同じパン種のうちにとどまり、発酵して一つになるなら──すなわち等しさのあいだにいかなる隔たりもなく、三つの異なりからなる合成物とも見えないなら──、将来、キリストを愛する者たちには損なわれない交わりが生じ、我々が合成物のままとどまることもない。今は合成されている我々も、一つとなり、一つの実体へと変えられるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.194.2
Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, et corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel injuriis subjacet, vel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium: sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est a Joanne: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum revelatum est quid erimus: sed scimus quia cum revelatum fuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) .
PL 15, 1751D復活においては、一つが他より劣ることはない。今、我々のうちで肉の弱さが脆く、本性の体としての状態が、傷に晒されたり、害を受けたり、自らの重みに押されて地の上でより高く足を上げられなかったりするのとは違って、我々は単純な被造物の恩寵〔gratia は恩寵と取った。「好意」「美質」とも読める〕へと形づくられる。ヨハネが言ったことが成就するときである。「愛する者たちよ、今我々は神の子らであるが、まだ何になるかは現されていない。しかし我々は知っている、それが現されるとき、我々は彼に似た者となる」(一ヨハネ3:2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.194.3
Itaque cum Dei natura sit simplex (spiritus enim Deus est), nos quoque in eamdem imaginem figurabimur (II Cor. III, 18) ; ut qualis coelestis, tales et coelestes.
PL 15, 1752Aそれゆえ、神の本性は単純であるから(神は霊だからである)、我々もまた同じ像へと形づくられる(二コリント3:18)。天の者がそうであるように、天の者たちもそうである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.194.4
Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 48 et 49) , quam animus noster debet induere.
PL 15, 1752A「それゆえ、我々があの地の者の像を帯びたように、この天の者の像をも帯びよう」(一コリント15:48、49)。その像を、我々の心は着なければならない。