Expositio Evangelii secundum Lucam 3.7.1
Prior Abraham qui ante Moysis legem, et ante populum Judaeorum propria derelinquens, et cognoscens Deum, meruit fidei testimonium; quia Credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) : qui etiam a Deo accepit oraculum, dicente sibi: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3) .
PL 15, 1591C第一にアブラハムである。彼はモーセの律法より前、またユダヤ人の民より前に、自分のものを捨て、神を知って、信仰の証しを受けるに値した。「彼は神を信じ、それが彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕」からである(創世記15:6)。彼はまた、神から神託を受けた。神が彼に言った。「汝の地、汝の親族、汝の父の家を出て、私が汝に示す地へ行け。私は汝を大いなる国民とし、汝を祝福し、汝の名を大いなるものとする。汝は祝福された者となる。汝を祝福する者を私は祝福し、汝を呪う者を私は呪う。地のすべての部族は汝において祝福される」(創世記12:1–3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.7.2
Vides igitur congregationes gentium, et sacrosanctum Ecclesiae coetum oraculo divino huic esse primo promissum. Et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae Ecclesiae sponsionem primus emeruit.
PL 15, 1591Dあなたはこうして、諸国民の集まりと、教会の至聖なる集会が、この神託において最初にこの人に約束されたのを見る。それゆえ、教会を再建するという約束を最初に受けるにふさわしかった者が、家系の始祖として指名されるべきであった。