ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput XXXIV 第4巻 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1622B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.34.1

1

Quod si Dominus Jesus propria non desideravit, tu aliena cur quaeras? Si creator omnium saeculi gloriam, subeundae paupertatis virtute comtempsit: cur tu fastidias quod natus es, appetas quod indebitum est?

PL 15, 1622B

もし主イエスが自分のものさえ望まなかったのなら、あなたはなぜ他人のものを求めるのか。万物の創造者が、貧しさを引き受ける徳によって世の栄光を軽んじた〔底本は comtempsit。contempsit と読む〕のなら、あなたはなぜ、生まれついた身分を嫌い、得るべきでないものを欲するのか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.34.2

2

Cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt, ad supplicium diuturna deposcas? Cave insidias, cave fraudes.

PL 15, 1622B

用いるためにはあなたにとって長続きしえず、責め苦のためには長く続くものを、なぜあなたは求めるのか。罠を警戒せよ。欺瞞を警戒せよ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.34.3

3

Et hoc ipso quod ad subruendum hominem totum versuta diabolus mundum fraude concutiat, totius saeculi pugnet illecebris, ejus tibi blanditia plus cavenda est.

PL 15, 1622B

悪魔は、人間を覆そうとして、狡猾に欺瞞をもって世界全体を揺さぶり、世全体の誘惑をもって戦う。まさにそのゆえに、その甘言はあなたにとっていっそう警戒すべきものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.34.4

4

Non Evam cibus inflexerat, non mandatorum oblivio destituerat: sed promissi honoris ambitio illecebrosa decepit. Quae si solum Dominum adorare voluisset, indebita non quaesisset.

PL 15, 1622B

エバを傾けたのは食べ物ではなく、戒めの忘却が彼女を倒したのでもない。約束された栄誉への誘惑的な野心が彼女を欺いたのである。もし彼女が主のみを拝することを望んでいたなら、得るべきでないものを求めはしなかったであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.34.5

5

Et ideo remedium datur quo telum ambitionis obtundas, ut soli Domino serviamus; caret enim ambitione religiosa devotio.

PL 15, 1622B

それゆえ、あなたが野心の矢を鈍らせるための薬が与えられている。それは、我々がただ主にのみ仕えることである。敬虔な献身には野心がないからである。