ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XCV 第10巻 第XCV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1827C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.95.1

1

Evidenter itaque dum pretium sanguinis a Judaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7) ; dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum (Jerem. XXXII, 44) , et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur.

PL 15, 1827C

それゆえ明らかに、血の代金がユダヤ人たちの宝物殿から切り離され、陶工の畑が、キリストが売られたその金で買われ(マタイ27:7)、その場所が異国の者たちの遺骸を葬るために定められることで、預言の託宣が成就し(エレミヤ32:44)、起こりつつある教会の奥義が啓示されるのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.95.2

2

Ager enim secundum divina praecepta mundus hic omnis est (Matth. XIII, 38) : figulus autem, ille qui nos formavit e limo, de quo habes in veteri Testamento: Quia finxit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7) , formandi per naturam, reformandi per gratiam habens pro suo arbitrio potestatem.

PL 15, 1827C

実に、神の教えに従えば、畑とはこの世界全体である(マタイ13:38)。陶工とは、我々を泥から形づくった者である。それについて、旧約にこうある。「神は人を地の泥から形づくった」(創世記2:7)。彼は、自らの裁量により、本性によって形づくり、恩寵によって造り直す権能を持つ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.95.3

3

Nam etsi propriis vitiis corruamus; per illius tamen misericordiam resumpto mentis spiritu, secundum Hieremiae oracula reformamur.

PL 15, 1828A

実に、たとえ我々が自らの悪徳によって崩れ落ちるとしても、彼の慈しみによって、精神の霊を取り戻し、エレミヤの託宣に従って造り直されるのである。