ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput V 第6巻 第V章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1669C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.5.1

1

(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. Etsi non incongrua haec puerorum videantur esse personae, qui levem corporis motum imprudentia adhuc maturioris gravitatis exercent; tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod videantur Judaei, nec psalmis primo, nec threnis postea propheticis credidisse: psalmis ad praemia provocati, threnis ab errore revocati.

PL 15, 1669C

(第32節)「我々は汝らのために歌ったが、汝らは踊らなかった。我々は嘆いたが、汝らは泣かなかった」。これは子供たちという人物にふさわしくないものではないように見えるとしても〔personae の係りは定かでない。incongrua に係る与格と取った〕——子供たちは、まだ円熟した重みを知らぬ無分別から、体の軽い動きに興じるのだから——、より高い意味に引き移すことができると私は考える。ユダヤ人たちは、最初は詩篇を、のちには預言者たちの哀歌を、信じなかったと見えるからである。詩篇によって報いへと促され、哀歌によって誤りから呼び戻されたのに。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.5.2

2

Cantavit David, ut in salicibus nostra suspenderemus organa (Psal. CXXXVI, 2) . Cantavit ipse, et ante arcam Domini non pro lascivia, sed pro religione saltavit (II Reg. VI, 14) .

PL 15, 1669C

ダビデは歌った、柳の木々に我々の楽器を掛けるようにと(詩篇136:2)。彼自身が歌い、また主の箱の前で、放埒のためでなく敬虔のために踊った(サムエル記下6:14)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.5.3

3

Ergo non histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed impigra mentis, et religiosa corporis agilitas designatur.

PL 15, 1670A

それゆえ、ここで示されているのは、くねる体の芝居じみた動きによる跳躍ではなく、精神の機敏さと、敬虔な体の軽やかさである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.5.4

4

Sed non in triumphis, non in excidiis Judaeorum secuta correctio est, qui divinae indulgentiae muneribus provocati, levare mentem, corpus attollere, terrena deserere, coelestia quaerere debuerunt, et injuriis captivitatis attriti, deflere peccatum, quod culpa esset auctor injuriae.

PL 15, 1670A

しかし、ユダヤ人たちには、勝利のときにも、滅亡のときにも、矯正は続かなかった。彼らは、神の寛容の賜物に促されて、精神を高め、体を持ち上げ、地上のものを捨て、天上のものを求めるべきであった。また、捕囚の仕打ちに打ちひしがれては、罪を嘆くべきであった。咎が仕打ちの原因だったのだから。