Expositio Evangelii secundum Lucam 7.55.1
Non sic apostolus Petrus, qui primus Dominicae exsecutor sententiae, ut ostenderet non in vacuum Domini effusa mandata; cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: Argentum atque aurum non habeo (Act. III, 6) .
PL 15, 1713A使徒ペトロはそうではなかった。彼は主の言葉の最初の実行者であり、主が語った命令が空しく注がれたのではないことを示そうとして、貧しい者から金銭を恵むよう求められたとき、こう言った。「銀も金も私にはない」(使徒言行録3:6)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.55.2
Ille gloriatur quod non habeat argentum neque aurum: vobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? Est ergo et pauperies gloriosa; quia est et beata, sicut scriptum est: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) .
PL 15, 1713A彼は、銀も金も持っていないことを誇る。諸君は、望むよりなお少ししか持っていないことを恥とするのか。それゆえ貧しさにも栄光がある。それは幸いでもあるからである。書かれているとおりである。「幸いである、霊において貧しい者たち」(マタイ5:3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.55.3
Tamen non tam hoc gloriatur Petrus, quod argentum et aurum non habeat, quam quod servet mandatum Domini, qui praecepit: Nolite possidere aurum; hoc est dicere: Vides me Christi esse discipulum, et aurum a me requiris?
PL 15, 1713Bしかしペトロが誇るのは、銀と金を持たないことそのものよりも、「金を持ってはならない」と命じた主の命令を守っていることである。これは次のように言うことである。「あなたは私がキリストの弟子だと見ているのに、私に金を求めるのか。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.55.4
Aliud nobis multo pretiosius auro donavit, ut in nomine ejus operemur. Itaque non habeo quod non dedit, sed quod dedit habeo: In nomine Domini Jesu, surge, et ambula (Act. III, 6) .
PL 15, 1713B〔主は〕金よりはるかに貴重な別のものを我々に与え、我々がその名によって働くようにした。だから私は、与えられなかったものは持たないが、与えられたものを持っている。「主イエスの名によって、起きて歩け」(使徒言行録3:6)。