Expositio Evangelii secundum Lucam 3.43.1
Verum cum ipse Jechonias David sederit sedem, quemadmodum solvitur quod dictum est, quia David sedem Jechoniae posteri non sedebunt, cum eadem sedes fuisse videatur amborum?
PL 15, 1607Bしかし、エコンヤ自身がダビデの座に座したのに、「エコンヤの子孫はダビデの座に座さない」と言われたことは、両者の座が同じ座であったと見える以上、どのように解かれるのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.43.2
Itaque et nos sedem David fuisse negare non possumus; non eamdem tamen regis David sedem Christus, quam Jechonias sedit; immo nec quisquam alius ex genere David sedem ejus potuit sedere, quam Christus; quia nec in alio semen ejus aeternum est, sed in Christo, sicut Deus ipse juravit dicens: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38) .
PL 15, 1607Cそれゆえ、我々もダビデの座があったことを否定することはできない。しかしキリストが座したのは、エコンヤが座した王ダビデの座と同じものではない。いや、ダビデの血筋の誰も、キリスト以外には彼の座に座ることができなかった。他の者においてではなく、キリストにおいてこそ彼の子孫は永遠だからである。それは、神自身が誓って言ったとおりである。「私は一度、私の聖なるものにかけて誓った。ダビデに私が偽ることはない〔si David mentiar は誓言の形〕。彼の子孫は永遠に続き、その座は私の前に太陽のように〔ある〕」(詩篇88:36–38)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.43.3
Quem igitur dicit hic? Non Salomonem utique, non Roboam, non Nathan, sed illum de quo solo potest dicere: Ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
PL 15, 1607Cでは、ここで誰のことを言っているのか。ソロモンでも、レハブアムでも、ナタンでも決してなく、ただ彼についてのみ〔神が〕こう言うことのできる、その者のことである。「私は海の上に彼の手を置き、川の上に彼の右手を置く」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.43.4
Ipse invocabit me, Pater meus es tu (Ibid., 26 et 27) ; et Ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli (Ibid., 30) . Non utique hunc thronum Salomon sedit, non Roboam, non Jechonias. Vis scire quis sederit?
PL 15, 1607Cまた「彼は私を呼び求めるであろう。汝は私の父である」(詩篇88:26、27)、また「私は彼の子孫を世々に置き、彼の王座を天の日々のように置く」(詩篇88:30)とも言う。ソロモンは決してこの王座に座さなかったし、レハブアムも、エコンヤも座さなかった。誰が座したのか、知りたいか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.43.5
Hic est de quo dicit angelus ad Mariam: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.
PL 15, 1607Dこれこそ、天使がマリアに向かって言った者である。「見よ、汝は胎に宿り、男の子を産む。汝はその名をイエスと名づける」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.43.6
Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 31 et 32) .
PL 15, 1607D「この者は偉大な者となり、いと高き者の子と呼ばれる。主なる神は彼にその父ダビデの座を与え、彼はヤコブの家で永遠に統治し、その国に終わりは無い」(ルカ1:31、32)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.43.7
Si angelo non credis, ipsi saltem Domino crede dicenti: Tu dicis, quia ego sum rex (Joan. XVIII, 37) . Numquid ergo et ipse mentitus est, quia regnare se dixit, qui non regnavit in terris? Quomodo Scriptura solvitur, quae regnare eum dicit, et regnare non astruit?.
PL 15, 1607D天使を信じないのなら、せめて主自身を信じよ。主は言う。「汝が、私は王であると言う」(ヨハネ18:37)。それでは、地上で統治しなかった彼が、自分は統治すると言ったからには、彼自身も偽りを言ったことになるのか。聖典は、彼が統治すると言いながら、その統治を立証しないのに、どのように解かれるのか。