Expositio Evangelii secundum Lucam 7.240.1
Queri etiam in haedo videtur, quia Judaei ritum veteris sacrificii perdiderunt: vel quia nullius sanguis his profuit, sicut Christi sanguis Ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum.
PL 15, 1763B彼はまた、子山羊についても嘆いていると見える。ユダヤ人が古いいけにえの儀式を失ったからであり、あるいはまた、キリストの血が教会に益となるようには、誰の血も彼らには益にならなかったからである。預言者たちの血は、彼らを贖うことができなかったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.240.2
Impudens autem et similis illius pharisaei justificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum Dei, quia Legem servabat in litteris.
PL 15, 1763Cしかも彼は恥知らずで、尊大な祈りで自らを義とするあのファリサイ派の人に似ている。その人は、文字において律法を守っていたから、神の掟を一度も踏み越えたことがないと思っていた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.240.3
Impius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit advertere quia sibi dictum est: Meretrices et publicani praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31) .
PL 15, 1763C彼は不敬虔な者であり、父の財産を遊女たちと浪費したと兄弟を告発した。自分に「遊女と徴税人が汝らに先立って天の国に入る」と言われていることに、気づくべきであったのに(マタイ21:31)。