Expositio Evangelii secundum Lucam 9.38.1
Videamus itaque ne haec mulier Synagoga sit, quae septem viros habuit, sicut Samaritanae dicitur: Quinque enim viros habuisti (Joan. IV, 18) ; quia Samaritani quinque tantum libros Moysi: Synagoga septem sequitur principaliter, et de nullo propter perfidiam suam hereditariae posteritatis semen accepit.
PL 15, 1803Bそれゆえ、この女が会堂ではないか、見てみよう。会堂は七人の夫を持った。サマリアの女に「汝は五人の夫を持った」と言われているとおりである(ヨハネ4:18)。サマリア人はモーセの書をわずか五巻だけ〔奉じ〕、会堂は主として七〔つの書〕〔septem の係りは定かでない。サマリア人の五巻との対比から書の数と取った〕に従うからである。そして、その背信のゆえに、誰からも、世継ぎとなる子孫の種を受けなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.38.2
Et ideo partem cum viris suis in resurrectione habere non poterit, quia spiritale praeceptum secundum sensum carnis invertit (Apoc. XX, 6) ; non enim frater carnalis aliquis denuntiatus est qui semen fratris suscitaret defuncti: sed ille qui demortuo populo Judaeorum sapientiamsibi divini cultus adscisceret in uxorem, atque ex ea semen in apostolis excitaret: qui quasi defunctorum reliquiae Judaeorum informes adhuc in Synagogae utero derelicti, secundum electionem gratiae reservari novi seminis admixtione meruerunt.
PL 15, 1804Aそしてそれゆえ、会堂は復活において自分の夫たちとともに分を持つことができない。霊的な戒めを肉の感覚に従って曲げたからである(黙示録20:6)。肉の兄弟のような者が、死んだ兄弟の子孫をよみがえらせるために告げ知らされたのではないからである。そうではなく、ユダヤ人の民が死んだとき、神の礼拝の知恵をみずからの妻として迎え〔底本は sapientiamsibi と続けて刷る。sapientiam sibi と読む〕、その妻から使徒たちにおいて子孫を起こす者〔キリスト〕のことである。この使徒たちは、いわば死者たちの遺された者として、ユダヤ人のうち、なお会堂の胎に形なきまま残されていたが、恩寵による選びに従い、新しい種の混入によって保たれるにふさわしいとされた。