Expositio Evangelii secundum Lucam 5.52.1
Veni, Domine Jesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti, primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites, et tertio qui lugent. Nam etsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco.
PL 15, 1650B来たれ、主イエスよ、汝の幸いの順序を我々に教えよ。汝は順序なしに語ったのではない。第一に霊において貧しい者を、第二に柔和な者を、第三に悲しむ者を幸いと語った。というのも、私は何かを知ってはいるが、部分的に知るにすぎないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.52.2
Si enim Paulus ex parte cognovit (I Cor. XIII, 9) , quantum ego possum cognoscere? Paulo quantum vita, tantum etiam verbo inferior sum; vita enim verbum exigit et acquirit: sermo autem sine vita non est sermo Dei. Quanto me sapientior Paulus!
PL 15, 1650Bパウロですら部分的に知ったのであれば(一コリント13:9)、私が知りうることはどれほどか。私は、生き方においてパウロに劣る分だけ、言葉においても劣る。生き方は言葉を要求し、また獲得するからである。生き方を欠く言葉は、神の言葉ではない。パウロは私よりどれほど賢いことか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.52.3
Ille gloriatur in periculis (II Cor. XII, 5 et 7) , ego in successibus: ille gloriatur, quia revelationibus non extollitur: ego si quae revelationes mihi contingerent, gloriarer.
PL 15, 1650B彼は危難を誇り(二コリント12:5、7)、私は成功を誇る。彼は、啓示によって高ぶらないことを誇り、私は、もし何か啓示が私に起こるなら、それを誇るであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.52.4
Sed tamen potest Deus de lapidibus homines suscitare, et verbum proferre de clausis, vocem elicere de mutis. Quod si asinae oculos aperuit, ut videret angelum (Num. XXII, 27) ; potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus Dei videre mysterium.
PL 15, 1650Bしかし、神は石から人々を起こし、閉ざされた者から言葉を出し、唖者から声を引き出すことができる。驢馬の目を開いて天使を見させたのであるから(民数記22:27)、我々の目をも開いて、神の奥義を見ることができるようにする力がある。