Expositio Evangelii secundum Lucam 7.9.1
Multi cognovimus, quia multi vidimus. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. LIII, 3) . Tres autem soli et tres electi ducuntur in montem.
PL 15, 1701B我々の多くは〔彼を〕知った。多くの者が見たからである。「我々は彼を見たが、彼には姿も麗しさもなかった」(イザヤ53:3)。しかし、ただ三人、選ばれた三人だけが山に導かれる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.9.2
Putarem in tribus mystice genus hominum comprehensum; quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem.
PL 15, 1701B私は、三人のうちに奥義の意味で人類が含まれていると考えたであろう。ノアの三人の子から人類全体が流れ出たからである。もし彼らが選ばれた者であると見てとらなかったならば。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.9.3
Aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis pervenire gratiam qui Christum confessi fuerint, merebuntur; quia impii in judicium non resurgunt, sed tanquam habito judicio puniuntur (Psal. I, 5) .
PL 15, 1701Cあるいはおそらく、〔そうなのは〕すべての者のうちキリストを告白した者たちだけが、復活の恩寵に到達するにふさわしいとされるからである。不敬虔な者たちは裁きのために復活するのではなく、あたかも裁きがすでに行われたかのように罰せられるからである(詩篇1:5)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.9.4
Tres igitur eliguntur, qui ascenderent montem; quia et duo eliguntur qui cum Domino viderentur. Utrinque sacratus numerus.
PL 15, 1701Cそれゆえ山に登る者として三人が選ばれる。主とともに見られる者として二人が選ばれるからでもある。どちらの数も聖なる数である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.9.5
Et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis gloriam videre, nisi qui integrum mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit.
PL 15, 1701Cこれもおそらく、三位一体の奥義を、損なわれない信仰の純粋さで完全に守り通した者でなければ、誰も復活の栄光を見ることができないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.9.6
Petrus ascendit, qui claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19) : Joannes quoque, cui committitur Domini mater (Joan. XIX, 2) : Jacobus etiam, qui primus solium sacerdotale conscendit.
PL 15, 1701Cペトロが登る。天の国の鍵を受けた者である(マタイ16:19)。ヨハネも〔登る〕。主の母を託された者である(ヨハネ19:2)〔底本の引照は19:2と刷る。19:27のことか〕。ヤコブも〔登る〕。最初に司教の座に登った者である。