Expositio Evangelii secundum Lucam 7.29.1
Sed ne illud improvide praeteriisse videamur, cur hic eos qui possunt per manus impositionem immundis imperare spiritibus in nomine Jesu, neget esse prohibendos: secundum Matthaeum autem dicat his: Non novi vos: discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 23) .
PL 15, 1707Aしかし、次のことを不用意に見過ごしたと見られないために。ここでは、手を置くことによってイエスの名で汚れた霊に命じることのできる者たちを妨げてはならないと彼は言うのに、マタイによる福音書ではこの者たちに「私は汝らを知らない。私から離れ去れ、不法を働くすべての者よ」と言う(マタイ7:23)のはなぜか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.29.2
Advertere debemus non esse distantiam sensus, sententiarumque discordiam: sed illud censeri eo quod non solum officii in clericis, sed etiam virtutis opera requirantur: tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium; etsi non opituletur ad gratiam.
PL 15, 1707A我々は、意味の隔たりも言葉の不一致もないことに気づかねばならない。ただ、聖職者においては務めの業だけでなく徳の業も求められるからこそ、あのように判断されるのであり、キリストの名はそれほどに大きいので、さほど聖でない者をも護りのために助けるが、恩寵のためには助けないとしても、である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.29.3
Unde nemo jactare se debet, nec purgati hominis sibi gratiam vindicare, in quo aeterni nominis virtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui vincitur.
PL 15, 1707Aそれゆえ誰も誇ってはならず、清められた人についての功〔gratia〕を自分のものと主張してもならない。その人においては、永遠の名の力が働いたのであり、人の脆さの何らかの能力が働いたのではない。悪魔は、あなたの功績によってではなく、自らへの憎しみによって打ち負かされるのである〔odio sui の sui は悪魔自身と取った〕。